[IDEM libro primo ad Urseium Ferocem. ] §28.6.32.prQui complures heredes ex disparibus partibus instituerat et in his Attium, si Attius non adierit, ceteros ex isdem partibus quibus instituerat heredes ei substituerat: deinde, si Attius non adisset, Titium coheredem eis qui substituti sunt adiecit.
[同上,出自《论乌尔塞尤斯·费罗克斯》第一卷] 某人以不等的份额指定了数名继承人,其中包括阿蒂乌斯,并规定如果阿蒂乌斯不接受继承,则其余的人以其被指定时的相同份额作为阿蒂乌斯的替换继承人。 其后,该人又追加提蒂乌斯作为被替换人的共同继承人,以防阿蒂乌斯未接受继承。
quaesitum est, quam partem is et quam ceteri habituri essent.
现问:提蒂乌斯和其余的人将各获得多少份额。
respondi Titium uirilem, ceteros hereditarias: ueluti si tres fuissent, Titium partem quartam Attianae partis habiturum, reliquarum partium hereditarias partes, ex quibus instituti erant, reliquos habituros esse.
我回答说,提蒂乌斯获得按人头折算的等额份额,而其余的人则获得原继承份额;例如,如果其余的继承人有三人,则提蒂乌斯将获得阿蒂乌斯份额的四分之一,而其余的人将按他们被指定时的原继承份额比例获得剩余部分的份额。
quod si non solum Titium, sed etiam alios adiecisset heredes, hos quidem uiriles partes habituros: ueluti si tres puta coheredes fuissent substituti, extranei duo adiecti, hos quintas partes Attianae partis, reliquos autem coheredes hereditarias partes habituros esse dixit.
但是,如果该人不仅追加了提蒂乌斯,而且还追加了其他继承人,则这些追加的人确实将获得按人头折算的等额份额;例如,假设有三名共同继承人被指定为替换人,且追加了二名局外人,他说,这些追加的人将获得阿蒂乌斯份额的五分之一,而其余的共同继承人则将获得其原继承份额。