[IDEM libro singulari de ambiguitatibus. ] §28.6.31.prIn substitutione filio ita facta: 'quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, idem filio heres esto', quaeritur, quisquis heres quandoque fuerit intellegatur an quisquis heres tum erit, cum filius moriatur.
[同上,出自《论含混性一卷本》] 在为儿子设定的如下替换继承中:“在上述写明的人中,无论谁成为我的继承人,该同样的人也应当成为我儿子的继承人”,现问:所谓的“无论谁是继承人”,是指无论何时曾经成为继承人的人,还是指在儿子死亡之时将成为继承人的人。
placuit prudentibus, si quandoque heres fuisset: quamuis enim uiuo pupillo heres esse desisset, forte ex causa de inofficioso, quae pro parte mota est, futurum tamen eum heredem ex substitutione creditum est.
法学家们认为,应当是指如果在任何时候曾经是继承人;因为,即使在被监护人生前他已不再是继承人(例如,由于针对部分遗产提起的无端遗嘱之诉),但他仍被认为将通过替换而成为继承人。
§28.6.31.1Non simili modo in hac specie dicendum est, si quis, cum filios duos haberet, Gaium puberem, Lucium impuberem, ita filio substituisset: 'si Lucius filius meus impubes decesserit neque mihi Gaius filius heres erit, tunc Seius heres esto': nam ita prudentes hoc interpretati sunt, ut ad impuberis mortem condicio substitutionis esset referenda.
在下述案情中不应当作类似的解释,即如果某人在有两个儿子,即已成年的盖尤斯和未成年的卢基乌斯的情况下,为其儿子指定了如下替换继承人:“如果我的儿子卢基乌斯在未成年时去世,且我的儿子盖尤斯不成为我的继承人,那么塞尤斯应当成为继承人”;因为法学家们对此作了如下解释,即该替换的条件应当与未成年人死亡之时相关联。