[ULPIANUS libro sexto ad Sabinum. ] §28.6.2.prMoribus introductum est, ut quis liberis impuberibus testamentum facere possit, donec masculi ad quattuordecim annos perueniant, feminae ad duodecim.
[乌尔比安《萨宾注释》第六卷] 依照习惯法,人们被允许为未成年的子女制作遗言,直到男子达到十四岁、女子达到十二岁。
quod sic erit accipiendum, si sint in potestate: ceterum emancipatis non possumus.
但这应当这样来理解,即仅在子女处于其家父权下的情况下;然而对于已解放的子女,我们不能这样做。
postumis plane possumus.
但对于死后出生儿,显然我们可以。
nepotibus etiam possumus et deinceps, si qui non recasuri sunt in patris potestate.
对于孙子女及更晚辈的直系血亲,如果他们不再重新落入其父亲的家父权之下,我们也可以。
sed si eos patres praecedant, ita demum substitui eis potest, si heredes instituti sint uel exheredati: ita enim post legem Uelleam succedendo non rumpunt testamentum: nam si principale ruptum sit testamentum, et pupillare euanuit.
但是,如果其父亲先于他们去世,则只有在他们被指定为继承人或被剥夺继承权的情况下,才可以为他们指定代替人;因为这样,在《维莱亚法》之后,他们通过继承而不会导致遗嘱失效;因为如果主遗嘱失效,未成年子女的替代遗言也随之消灭。
sed si extraneum quis impuberem heredem scripserit, poterit ei substituere, si modo eum in locum nepotis adoptauerit uel adrogauerit filio praecedente.
但如果某人指定了一个家族外的未成年人为继承人,只要在有子嗣先在的情况下,将该未成年人收养或以自权者收养的方式置于孙子女的地位,他就可以为其指定代替人。
§28.6.2.1Quisquis autem impuberi testamentum facit, sibi quoque debet facere: ceterum soli filio non poterit, nisi forte miles sit.
然而,任何人若为未成年子女制作遗言,也必须为自己制作遗言;否则,除非他恰好是军人,便不能仅为儿子制作。
adeo autem, nisi sibi quoque fecerit, non ualet, ut, nisi adita quoque patris hereditas sit, pupillare testamentum euanescat.
此外,除非他同时也为自己制作了遗嘱,否则便无效力,乃至除非父亲的遗产也被接受,未成年子女的替代遗言就会失效。
plane si omissa causa principalis testamenti ab intestato possideatur hereditas, dicendum est et pupillo substitutum seruandum:
显然,如果主遗嘱的原因被放弃,而通过无遗嘱继承的方式占有了遗产,应该认为未成年子女的替代人地位仍须予以维持。
§28.6.2.2Interdum etiam pupillaris testamenti causa compellendum heredem institutum adire hereditatem, ut ex secundis tabulis fideicommissum conualescat: ut puta si iam pupillus decessit: ceterum si adhuc uiuat, improbum esse Iulianus existimat eum, qui sollicitus est de uiui hereditate.
有时,甚至为了未成年子女替代遗言的缘故,必须强迫被指定的继承人接受遗产,以便使第二遗言板中的信托遗赠发生效力:例如,在未成年子女已经去世的情况下;但如果他仍然在世,尤里安认为,那个对活人的遗产焦虑不安的人是无耻的。
§28.6.2.3Ego etiam, si minor uiginti quinque annis adeundae hereditatis causa fuerit restitutus, puto proficere secundis tabulis, ut praetor utiles actiones decernat substituto.
我也认为,如果未满二十五岁的人为了接受遗产的缘故而获得原状恢复,这对第二遗言板是有益的,以至于裁判官会对代替人授予准诉权。
§28.6.2.4Prius autem sibi quis debet heredem scribere, deinde filio substituere et non conuertere ordinem scripturae: et hoc Iulianus putat prius sibi debere, deinde filio heredem scribere: ceterum si ante filio, deinde sibi testamentum faciat, non ualere.
然而,人应当先为自己指定继承人,然后再为儿子指定代替人,而不应颠倒书写的顺序;尤里安也认为应当先为自己,再为儿子指定继承人;然而如果先为儿子,再为自己制作遗嘱,则无效力。
quae sententia rescripto imperatoris nostri ad Uirium Lupum Brittanniae praesidem comprobata est, et merito: constat enim unum esse testamentum, licet duae sint hereditates, usque adeo, ut quos quis sibi facit necessarios, eosdem etiam filio faciat et postumum suum filio impuberi possit quis substituere.
这一见解在我们的皇帝给不列颠总督维里乌斯·卢普斯的批复中得到了确认,这是理所当然的:因为显而易见,尽管有两份遗产,但遗嘱只有一份,以至于某人使之成为自己必要继承人的人,也使他们同样成为儿子的必要继承人,且某人可以指定自己的死后出生儿作为未成年儿子的代替人。
§28.6.2.5Sed si quis ita fuerit testatus: 'si filius meus intra quartum decimum annum decesserit, Seius heres esto', deinde: 'filius heres esto', ualet substitutio, licet conuersa scriptura filii testamentum fecerit.
但是,如果某人这样立遗嘱:“如果我的儿子在十四岁之前去世,塞尤斯应为继承人”,然后写道:“儿子应为继承人”,该代替指定即使颠倒了书写顺序制作了儿子的遗嘱,也具有效力。
§28.6.2.6Sed et si ita scripserit: 'si filius mihi heres non erit, Seius heres esto: filius heres esto', secundo quidem gradu Seius scriptus est heres et, si filius heres non exstiterit, procul dubio Seius ei heres erit: sed et si exstiterit filius heres et intra pubertatem defunctus est, Seius admittendus recte uidetur, ut non ordo scripturae, sed ordo successionis spectetur.
即使他这样写道:“如果儿子不成为我的继承人,塞尤斯应为继承人:儿子应为继承人”,塞尤斯确实是在第二顺位被指定为继承人,如果儿子没有作为继承人出现,毫无疑问塞尤斯将成为其继承人;但即使儿子作为继承人出现,且在未成年之前去世,塞尤斯似乎也应合理地被准予继承,因为应该看重的不是书写的顺序,而是继承的顺序。
§28.6.2.7Quod igitur dictum est singulis liberorum substituere licere, ideo adiectum est, ut declaretur non esse a filii testamento incipiendum impuberis.
因此,所谓允许为每一个子女指定代替人,之所以被加上,是为了表明不应从对未成年儿子的遗言开始书写。