[MAECIANUS libro septimo fideicommissorum.
[梅齐阿努斯,《信托遗赠论》第七卷。
] §28.5.87.prIam dubitari non potest suos quoque heredes sub hac condicione institui posse, ut, si uoluissent, heredes essent, si heredes non essent, alium quem uisum erit eis substituere: negatumque hoc casu necesse esse sub contraria condicione filium exheredare, primum quia tunc tantum id exigeretur, cum in potestate eius non esset, an heres patri existeret, exspectantis extrinsecus positae condicionis euentum, deinde quod, etsi quacumque posita condicione deberet filius sub contraria condicione exheredari, in proposito ne possibilis quidem repperiri posset, certe, si uerbis exprimeretur, inepta fieret: huic enim condicioni 'si uolet, heres esto' quae alia uerba contraria concipi possunt quam haec 'si nolet heres esse, exheres esto'? quod quam sit ridiculum, nulli non patet.
] 现在已毋庸置疑的是,自主继承人也可以在以下条件下被指定为继承人,即:“如果他们愿意,他们应当成为继承人;如果他们不成为继承人,则以认为合适的其他人替代他们”;并且在这种情况下,无需在相反的条件下剥夺儿子的继承权,这一点已予以否认。 首先是因为,只有当他是否作为父亲的继承人存在并不在他的控制范围内——即他在等待外部设定的条件之结果时——才会要求这样做;其次是因为,即使在设定了任何条件的情况下,儿子都应当在相反的条件下被剥夺继承权,但在本案中,甚至连一个可能的相反条件都无法找到,或者当然,如果用言词表达出来,也会变得荒谬:因为对于“如果他愿意,应当成为继承人”这一条件,除了“如果他不愿意成为继承人,应当剥夺其继承权”之外,还能构想出什么其他相反的言词? 这有多么荒谬,对任何人来说都是显而易见的。
§28.5.87.1Non ab re autem hoc loco uelut excessus hic subiungetur suis ita heredibus institutis 'si uoluerint heredes esse' non permittendum amplius abstinere se hereditate, cum ea condicione instituti iam non ut necessarii, sed sua sponte heredes exstiterunt.
不过,在此处作为插叙补充以下内容并非不当:对于以此种方式——即“如果他们愿意成为继承人”——被指定的自主继承人,不应再允许他们放弃继承,因为在这一条件下被指定后,他们已不再作为强迫继承人,而是自愿地成为了继承人。
sed et ceteris condicionibus, quae in ipsorum sunt potestate, si sui pareant, ius abstinendi adsequi non debent.
而且,对于在他们自己控制范围内的其他条件,如果自主继承人予以履行,他们也不应当获得放弃继承的权利。