[NERATIUS libro primo membranarum. ] §28.5.55.prPater filio impuberi seruum heredem substituit liberumque esse iussit: eum pupillus uendidit Titio: Titius eum iam primo testamento facto in secundo testamento liberum heredemque esse iussit.
[内拉蒂乌斯《羊皮纸卷》第一卷] 一位父亲为未达适婚年龄的儿子指定一个奴隶为预备继承人,并命令该奴隶获得自由;该处于监护下的儿子将该奴隶卖给了提蒂乌斯;提蒂乌斯在已经订立了第一份遗嘱后,在第二份遗嘱中命令该奴隶获得自由并成为其继承人。
superius testamentum Titii ruptum est, quia is seruus et heres potest esse et, ut superius testamentum rumpatur, sufficit ita posterius factum esse, ut aliquo casu potuerit ex eo heres existere.
提蒂乌斯先前的遗嘱失效,因为该奴隶能够成为继承人,而且,为了使先前的遗嘱失效,只需后来的遗嘱是以在某种情况下能从中产生继承人的方式订立的即可。
quod ad uim autem eius institutionis pertinet, ita se res habet, ut, quamdiu pupillo ex ea substitutione heres potest esse, ex Titii testamento libertatem hereditatemque consequi non possit: si pupillus in suam tutelam peruenerit, perinde ex Titii testamento liber heresque sit ac si pupillo substitutus non fuisset: si pupillo heres exstitit, propius est, ut Titio quoque, si uelit, heres esse possit.
然而,就该指定继承人的效力而言,情况如下:只要根据该预备继承指定,他仍能成为处于监护下的儿子的继承人,他就不能根据提蒂乌斯的遗嘱获得自由和继承财产;如果处于监护下的儿子已达到免除监护的年龄,他就应当根据提蒂乌斯的遗嘱获得自由并成为继承人,就像未曾被指定为该儿子的预备继承人一样;如果他已实际成为该儿子的继承人,那么更妥当的见解是,只要他愿意,他也能够成为提蒂乌斯的继承人。