[FLORENTINUS libro decimo institutionum. ] §28.5.50.prSi alienum seruum liberum et heredem esse iussi et is postea meus effectus est, neutrum ualet, quia libertas alieno seruo inutiliter data est.
如果我命令他人的奴隶获得自由并成为我的继承人,而该奴隶随后成为了我的所有物,这两者均无效,因为自由是被无效地给予他人的奴隶的。
§28.5.50.1In extraneis heredibus illa obseruantur: ut sit cum eis testamenti factio, siue ipsi heredes instituantur siue hi qui in potestate eorum sunt, et id duobus temporibus inspicitur, testamenti facti, ut constiterit institutio, et mortis testatoris, ut effectum habeat.
在外部继承人的情况下,须遵守以下规则:即无论是他们自己被指定为继承人,还是处于他们权力之下的人被指定,他们都必须具有遗嘱能力。 这一点在两个时期予以考察:一是立遗嘱时,以便使该指定得以确立;二是遗嘱人死亡时,以便使其产生效力。
hoc amplius et cum adibit hereditatem esse debet cum eo testamenti factio, siue pure siue sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo uel maxime tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem.
此外,当他接受继承时,无论他是被无条件指定还是附条件指定为继承人,他也必须具有遗嘱能力;因为继承人的权利最应在共同取得继承权的那个时期予以考察。
medio autem tempore inter factum testamentum et mortem testatoris uel condicionem institutionis exsistentem mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut dixi, tria tempora inspicimus.
然而,在立遗嘱与遗嘱人死亡之间,或在指定继承人的条件成就之间的中间时期,权利的变更并不会损害继承人,因为正如我所说,我们考察三个时期。