[MARCELLUS Apud IULIANUM libro uicensimo nono digestorum notat. ] §28.5.5.prSi eiusmodi sit condicio, sub qua filius heres institutus sit, ut ultimo uitae eius tempore certum sit eam existere non posse et pendente ea decedat, intestato patri heres erit, ueluti 'si Alexandriam peruenerit, heres esto': quod si etiam nouissimo tempore impleri potest, ueluti 'si decem Titio dederit, heres esto', contra puto.
[MARCELLUS Apud IULIANUM libro uicensimo nono digestorum notat.] 如果指定儿子为继承人的条件属于这样一种性质,即在他生命的最后时刻确信该条件不可能成就,并且他在该条件尚未决定时去世,他将成为其无遗嘱父亲的继承人;例如,“如果他到达亚历山大里亚,便为继承人”。 但如果即使在最后的时刻该条件仍能被满足,例如,“如果他给提蒂乌斯十个,便为继承人”,我则持相反看法。