[ALFENUS libro quinto digestorum. ] §28.5.45.prPater familias testamento duos heredes instituerat: eos monumentum facere iusserat in diebus certis: deinde ita scripserat: 'qui eorum non ita fecerit, omnes exheredes sunto': alter heres hereditatem praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse monumentum exstruxisset, numquid minus heres esset ob eam rem, quod coheres eius hereditatem non adisset.
[阿尔芬努斯《学说汇纂》第五卷] 一位家父在遗嘱中指定了两位继承人:他曾命令他们在特定的天数内建造一座纪念碑,接着写道:“他们之中若有人未照此办理,所有人皆应被剥夺继承权。 ”其中一位继承人放弃了继承,而余下的继承人因自己已经建造了纪念碑,便进行咨询:是否会因为他的共同继承人没有接受继承这一事实,导致他自己不再是继承人。
respondit neminem ex alterius facto hereditati neque alligari neque exheredari posse, sed uti quisque condicionem implesset, quamuis nemo adisset praeterea, tamen eum heredem esse.
他答复道:任何人都不能因他人的行为而被绑定于继承,亦不能因此被剥夺继承权;相反,只要每个人自己履行了条件,即使此外没有其他人接受继承,他仍然是继承人。