[IULIANUS libro trigesimo digestorum. ] §28.5.41.prSi pater familias Titium, quem ingenuum esse credebat, heredem scripserit eique, si heres non esset, Sempronium substituerit, deinde Titius, quia seruus fuerat, iussu domini adierit hereditatem: potest dici Sempronium in partem hereditatis admitti.
[尤里安《学说汇纂》第三十卷] 如果一个家父指定他信以为是自由人的提修斯为继承人,并代位指定森普罗尼乌斯(如果提修斯不成为继承人)。 随后,提修斯因实际上是奴隶,根据主人的命令接受了遗产:可以说,森普罗尼乌斯被准予分得遗产的份额。
nam qui scit aliquem seruum esse et eum heredem scribit et ita substituit: 'si Stichus heres non erit, Sempronius heres esto', intellegitur tale quod dicere: 'si Stichus neque ipse heres erit neque alium fecerit'.
因为,如果某人明知他人是奴隶而指定其为继承人,并按如下方式进行代位指定:“如果斯蒂克斯不成为继承人,则森普罗尼乌斯为继承人”,这被理解为是说:“如果斯蒂克斯既不自己成为继承人,也不使他人成为继承人”。
at qui eum, quem liberum putat esse, heredem scripserit, hoc sermone 'si heres non erit' nihil aliud intellegitur significare, quam si hereditatem uel sibi non adquisierit uel mutata condicione alium heredem non fecerit, quae adiectio ad eos pertinet, qui patres familias heredes scripti postea in seruitutem deducti fuerint.
然而,指定他信以为是自由人的人为继承人者,通过“如果不成为继承人”这句话,被理解为别无他意,只意味着:如果他既未为自己取得遗产,又未因身份改变而使他人成为继承人。 这一补充含义适用于那些以家父身份被指定为继承人后被降为奴隶的人。
igitur in hoc casu semisses fient ita, ut alter semis inter eum, qui dominus instituti heredis fuerit, et substitutum aequis portionibus diuidatur:
因此,在此案中,遗产将分为两半,其中一半在被指定继承人的主人与代位继承人之间平等分配: