[ULPIANUS libro quarto disputationum.
[乌尔比安,载于《论议集》第四卷。
] §28.5.35.prEx facto proponebatur: quidam duos heredes scripsisset, unum rerum prouincialium, alterum rerum Italicarum, et, cum merces in Italiam deuehere soleret, pecuniam misisset in prouinciam ad merces comparandas, quae comparatae sunt uel uiuo eo uel post mortem, nondum tamen in Italiam deuectae, quaerebatur, merces utrum ad eum pertineant, qui rerum Italicarum heres scriptus erat an uero ad eum, qui prouincialium.
] 根据案件事实提出如下设问:某人指定了两个继承人,一个针对属州财产,另一个针对意大利财产;由于他习惯于将商品运往意大利,故向属州寄送了资金以购买商品;这些商品或在其生前或在其死后已被购买,但尚未运往意大利。 现问:该商品是属于被指定为意大利财产继承人的人,还是属于被指定为属州财产继承人的人?
dicebam receptum esse rerum heredem institui posse nec esse inutilem institutionem, sed ita, ut officio iudicis familiae herciscundae cognoscentis contineatur nihil amplius eum, qui ex re institutus est, quam rem, ex qua heres scriptus est, consequi.
我曾指出,承认可以针对特定财产指定继承人,且该指定并非无效,但须通过审理遗产分割之诉的裁判官之职权来予以约束,即使得基于特定物而被指定之人,除其被指定为继承人的特定物之外,不得获得更多财产。
ita igitur res accipietur.
因此,对此应当作如下理解。
uerbi gratia pone duos esse heredes institutos, unum ex fundo Corneliano, alterum ex fundo Liuiano, et fundorum alterum quidem facere dodrantem bonorum, alterum quadrantem: erunt quidem heredes ex aequis partibus, quasi sine partibus instituti, ueruntamen officio iudicis tenebuntur, ut unicuique eorum fundus qui relictus est adiudicetur uel adtribuatur.
例如,设有两个被指定的继承人,一个基于科尔内留斯庄园,另一个基于里维乌斯庄园;且其中一个庄园占遗产的四分之三,另一个占四分之一。 他们确将成为等额股份的继承人,犹如在未指定股份的情况下被指定一样;然而,他们将受裁判官职权的约束,以便使留给他们各自的庄园被判决或分配给他们。
§28.5.35.1Unde scio quaesitum, aeris alieni onus pro qua parte adgnosci debeat.
由此,我知道有人曾提出疑问,债务的负担应当按何种比例予以承认。
et refert Papinianus, cuius sententiam ipse quoque probaui, pro hereditariis partibus eos adgnoscere aes alienum debere, hoc est pro semisse: fundos etenim uice praeceptionis accipiendos.
巴比尼安报告说(我本人也赞同他的见解),他们应当按照继承股份,即按二分之一的比例承担债务;因为这些庄园应当被视为代替先取遗赠来接受。
quare si forte tantum sit aes alienum, ut nihil detracto eo superesse possit, consequenter dicemus institutiones istas ex re factas nullius esse momenti: et si forte Falcidia interueniens recisionem esset legatorum factura, sic officio iudicis recidit praeceptiones istas, ut non plus quisque eorum habeat quam esset habiturus, si legatum accepisset uel aliud uel etiam praeceptiones.
因此,如果债务恰好如此庞大,以至于扣除后无所剩余,我们相应地将指出,这些基于特定物作出的指定没有任何效力;且如果恰好法尔奇迪乌斯法介入而将对遗赠进行削减,裁判官的职权亦将削减这些先取遗赠,使得他们各自所拥有的,不超出其在接受了其他遗赠或甚至是该先取遗赠时所能获得的数额。
quod si fuerit incertum, an Falcidia interuentura sit, rectissime probatur officio iudicis cautiones esse interponendas.
但如果法尔奇迪乌斯法是否会介入尚不确定,则最妥当的意见是,应通过裁判官的职权来提供担保。
§28.5.35.2Cum haec ita sint, haec etiam institutio, de qua quaeritur, non est repellenda, si alius rerum prouincialium, alius rerum Italicarum heres fuerit scriptus, officioque iudicis adtribuentur singulis res quae adscriptae sunt, erunt tamen heredes ex aequis partibus, quia nulla pars adscripta est.
既然如此,如果一人被指定为属州财产的继承人,另一人被指定为意大利财产的继承人,则目前所探究的这一指定同样不应予以驳回;并且通过裁判官的职权,所指定的个别财产将被分配给个人,但他们仍为等额股份的继承人,因为并未指定具体的股份。
quae res facit, ut, si forte in aliis facultatibus plus sit (in Italicis forte quam in prouincialibus), in aliis minus et aeris alieni ratio urguet, debeat dici imminutionem eandem fieri quam supra ostendimus: proinde et si aliis fuerint legata relicta, contributio admittenda erit.
这一情况导致的结果是:如果恰好在某些资产中较多(例如,意大利的财产可能多于属州的财产),而在其他资产中较少,且债务的清算迫在眉睫,则应当指出,将发生与我们上述所示相同的削减;因此,即使对其他人留有遗赠,也应准予按比例分担。
§28.5.35.3Rerum autem Italicarum uel prouincialium significatione quae res accipiendae sint, uidendum est.
但必须考察,在“意大利财产”或“属州财产”的含义下应当理解哪些财产。
et facit quidem totum uoluntas defuncti: nam quid senserit, spectandum est.
实际上,死者意愿决定了一切,因为必须关注他所意图的是什么。
ueruntamen hoc intellegendum erit rerum Italicarum significatione eas contineri, quas perpetuo quis ibi habuerit atque ita disposuit, ut perpetuo haberet: ceteroquin si tempore in quo transtulit in alium locum, non ut ibi haberet, sed ut denuo ad pristinum locum reuocaret, neque augebit quo transtulit neque minuet unde transtulit: ut puta de Italico patrimonio quosdam seruos miserat in prouinciam, forte Galliam, ad exigendum debitum uel ad merces comparandas, recursuros, si comparassent: dubium non est, quin debeat dici ad Italicum patrimonium eos pertinere debere.
然而,应当理解的是,“意大利财产”的含义包含了他永久保留在当地、并为了永久保留而予以处分的财产;否则,如果在其将财产移往他处之时,并非为了将其保留在当地,而是为了重新将其召回原处,则既不会增加其所移往之地的财产,也不会减少其所移出之地的财产。 例如,有人从其意大利财产中派遣某些奴隶前往属州(例如高卢),以催收债款或购买商品,并计划在购买后返回。 毫无疑问,应当指出,他们应当属于意大利财产。
ut est apud Mucium relatum, cum fundus erat legatus uel cum instrumento uel cum his quae ibi sunt: agasonem enim missum in uillam a patre familias non pertinere ad fundi legatum Mucius ait, quia non idcirco illo erat missus, ut ibi esset.
正如在穆基乌斯著作中所载,当庄园与农具或与“在当地的物件”一同被遗赠时:穆基乌斯指出,家主派遣到别墅的马夫并不属于庄园的遗赠,因为他被派往该处并非为了留驻该地。
proinde si seruus fuerit missus in uillam interim illic futurus, quia dominum offenderat, quasi ad tempus relegatus, responsum est eum ad uillae legatum non pertinere.
同样,如果奴隶被派遣到别墅,因触怒主人而在该处暂住,犹如被临时放逐,则其被解答为不属于别墅的遗赠。
quare ne serui quidem, qui operari in agro consuerunt, qui in alios agros reuertebantur, et quasi ab alio commodati in ea sunt condicione, ut ad legatum pertineant, quia non ita in agro fuerant, ut ei agro uiderentur destinati.
因此,即使是那些习惯于在农田劳动、后又返回其他农田的奴隶,以及犹如从他人处借用的奴隶,也不属于遗赠的范围,因为他们并非以被视为专属于该农田的方式存在于该农田。
quae res in proposito quoque suggerit, ut Italicarum rerum esse credantur hae res, quas in Italia esse testator uoluit.
这一情况在当下的论题中也提示我们,应当认为,遗言者意图保留在意大利的财产即为意大利财产。
§28.5.35.4Proinde et si pecuniam misit in prouinciam ad merces comparandas et necdum comparatae sint, dico pecuniam, quae idcirco missa est, ut per eam merces in Italiam adueherentur, in Italico patrimonio adiungendam: nam et si dedisset in prouincia de pecuniis, quas in Italia exercebat, ituras et redituras, dicendum est hanc quoque Italici patrimonii esse.
因此,即使他向属州寄送了资金以购买商品且尚未购买,我仍认为,为了通过该资金将商品运往意大利而寄送的资金,应当并入意大利财产中;因为即使他在属州支付了其在意大利运用的资金中旨在往返的资金,也应当指出,这同样属于意大利财产。
§28.5.35.5Rationem igitur efficere dici, ut merces quoque istae, quae comparatae sunt ut Romam ueherentur, siue prouectae sunt eo uiuo siue nondum, et siue scit siue ignorauit, ad eum heredem pertinere, cui Italicae res sunt adscriptae.
因此,法学论理解释表明,那些为了运往罗马而购买的商品,无论是在他生前还是生后运达,也无论他知道还是不知道,均属于被指定为意大利财产继承人的那个人。