[IDEM libro secundo ad Sabinum. ] §28.5.2.prCirca eos, qui ita heredes instituti sint: 'ex partibus quas adscripsero', non putat Marcellus eos heredes nullis adscriptis partibus, quemadmodum si ita essent heredes instituti: 'si eis partes adscripsero'.
[同上,于《论萨宾》第二卷] 关于那些被如此指定为继承人的人:“从我将要写下的份额中”,马尔切鲁斯认为,在没有写下任何份额的情况下,他们不是继承人,正如他们被如此指定为继承人一样:“如果我为他们写下份额”。
sed magis est, ut sic utraque institutio accipiatur, si uoluntas defuncti non refragatur: 'ex quibus partibus adscripsero, si minus, ex aequis', quasi duplici facta institutione: quam sententiam Celsus libro sexto decimo digestorum probat.
但更为合适的是,如果死者的意愿不反对,两种指定都应被如此理解:“从我将要写下的份额中,如果没有写下,则从等额股份中”,仿佛作出了双重指定;凯尔苏斯在《学说汇纂》第十六卷中赞同这一观点。
aliter atque probat in illa institutione: 'ex qua parte me Titius heredem scripsit, Seius heres esto': tunc enim si non est a Titio scriptus, nec Seius ab eo, nec immerito: hic enim creditur inesse condicio.
这不同于他在下述指定中所赞同的:“提蒂乌斯以何种份额写我为继承人,塞尤斯即为继承人”:因为在那种情况下,如果立遗嘱人未被提蒂乌斯指定,塞尤斯亦不被他指定,且这并非不合理;因为人们认为这里包含了一项条件。
sed Marcellus haec similia putat.
但马尔切鲁斯认为这些情况是相似的。
§28.5.2.1Potest autem interesse, utrum ita quis scribat: 'ex his partibus quas adscripsi' an 'adscripsero', ut superiori modo dicas nullis adscriptis partibus nullam esse institutionem: quomodo in illo Marcellus: 'ex his partibus, ex quibus testamento matris scripti fuissent, 'heredes sunto', si intestata mater decesserit, hos non esse institutos.
然而,某人是写成“从我已写下的这些份额中”还是“我将要写下的份额中”可能会有不同,以便在第一种方式下,你可以说如果没有写下任何份额,该指定无效;正如马尔切鲁斯在下述情况下所言:“让他们从其母亲遗嘱中本应写明的份额中成为继承人”,如果母亲未立遗嘱而死,这些人并未被指定。