[GAIUS libro libro secundo institutionum. ] §28.3.13.prPostumorum loco sunt et hi, qui in sui heredis loco succedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes.
[盖尤斯,法学阶梯第二卷] 处于死后出生子地位的,还有那些因继承自权继承人的地位、如同因拟制血亲关系的产生而成为其父祖之自权继承人的人。
ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemue in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamuis nepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sint: sed si filius meus me uiuo morietur aut qualibet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisue in eius loco succedere et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur.
例如,如果我的支配权下有一个儿子,以及该儿子所生的孙子或孙女,因为儿子在亲等上居前,所以只有他享有自权继承人的权利,尽管他所生的孙子和孙女也在同一个支配权下。 但是,如果我的儿子在我的生存期间死亡,或因任何原因脱离了我的支配权,则孙子或孙女开始继承他的地位,并以此种方式,如同因拟制血亲关系的产生而获得自权继承人的权利。
ne ergo eo modo rumpat mihi testamentum, sicut ipsum filium uel heredem instituere uel exheredare nominatim debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem instituere uel exheredare, ne forte me uiuo filio mortuo succedendo in locum eius nepos neptisue quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Uellea prouisum est.
因此,为了不使我的遗嘱以此种方式被破除,正如我必须指定儿子本人为继承人或名示剥夺其继承权,以免我作成不合法的遗嘱一样,我同样必须指定他所生的孙子或孙女为继承人或剥夺其继承权,以免在我的生存期间儿子死亡时,孙子或孙女因继承其地位,如同因拟制血亲关系的产生而破成了遗嘱。 对此,已由《尤尼亚·维莱亚法》做出了规定。