[ULPIANUS libro quadragesimo sexto ad edictum. ] §28.3.11.prSi binae tabulae proferantur diuersis temporibus factae, unae prius, aliae postea, utraeque tamen septem testium signis signatae, et apertae posteriores uacuae inuentae sint, id est nihil scriptum habentes omnino, superius testamentum non est ruptum, quia sequens nullum est.
[乌尔比安,告示注释第四十六卷] 如果呈示了在不同时间制作的两份遗言书板,一份在前,另一份在后,然而两份都盖有七个证人的印章,并且在打开后,发现后者的书板是空白的,即完全没有写任何字,那么先前的遗嘱并未被破除,因为并不存在后续的遗嘱。