[PAULUS libro primo ad Sabinum. ] §28.2.9.prSi quis postumos, quos per aetatem aut ualetudinem habere forte non potest, heredes instituit, superius testamentum rumpitur, quod natura magis in homine generandi et consuetudo spectanda est quam temporale uitium aut ualetudo, propter quam abducatur homo a generandi facultate.
[保罗,萨宾注释书第一卷] 如果有人指定可能因年龄或健康状况而无法生育的遗腹子为继承人,先前的遗嘱即告撤销,因为在人身上,生育的自然本性与一般规律比暂时的缺陷或疾病更应受到重视,人正是因后者才被剥夺了生育能力。
§28.2.9.1Sed si ex ea, quae alii nupta sit, postumum quis heredem instituerit, ipso iure non ualet, quod turpis sit institutio.
但如果有人指定由已嫁给他人的妇人所生的遗腹子为继承人,这在法律上当然无效,因为这种指定是不道德的。
§28.2.9.2Si filium exheredauero nepotemque ex eo praeteriero et alium heredem instituero et superuixerit filius post mortem meam, licet ante aditam hereditatem decesserit, non tamen nepotem rupturum testamentum Iulianus et Pomponius et Marcellus aiunt.
如果我剥夺了儿子的继承权,并漏掉了他的儿子(孙子),同时指定了他人为继承人,而儿子在我的死后存活,即使他在接受继承前去世,尤里安、蓬波尼乌斯和马尔切鲁斯仍认为,孙子并不会因此撤销遗嘱。
diuersumque est, si in hostium potestate filius sit et decesserit in eodem statu: rumpit enim his casibus nepos testamentum, quod moriente auo fili ius pependerit, non abscisum ut superiore casu fuerit.
而如果儿子处于敌人支配之下并在此状态下死亡,情况则不同:因为在这些情况下,孙子会撤销遗嘱,原因在于祖父去世时,儿子的权利处于悬置状态,并未像前述情况那样被切断。
sed et si heres institutus omiserit hereditatem, erit legitimus heres, quoniam haec uerba 'si intestato moritur' ad id tempus referuntur, quo testamentum destituitur, non quo moritur.
并且,即使被指定的继承人放弃了继承权,孙子也将成为法定继承人,因为“如果无遗嘱而死亡”这句话,指的是遗嘱失效的时间,而不是被继承人死亡的时间。
§28.2.9.3Sed si ex ea, quam nefas sit ducere, postumum heredem instituero, non putat rumpi testamentum Pomponius.
但如果我指定由不得与之结婚的妇人所生的遗腹子为继承人,蓬波尼乌斯认为遗嘱并不会因此被撤销。
§28.2.9.4Sed si per adoptionem sororem factam habeam, potero postumum ex ea heredem instituere, quia adoptione soluta possum eam ducere uxorem.
但如果我有一个因收养而成为姐妹的女子,我将能够指定由她所生的遗腹子为继承人,因为一旦收养关系解除,我就能娶她为妻。