Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §28.2.29.10-28.2.29.16

韦莱乌斯法与因出生导致遗嘱失效的解释

第 4151 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

基于《韦莱乌斯法》,探讨了在生前或死后出生的子嗣指定的有效性,以及遗嘱是否因继承而被撤销等法律解释,并结合了朱利安的观点。

[SCAEuOLA libro sexto quaestionum. ] §28.2.29.10In omnibus his speciebus illud seruandum est, ut filius dumtaxat, qui est in potestate, ex aliqua parte sit heres institutus: nam frustra exheredabitur post mortem suam: quod non esse necessario in eo filio, qui apud hostes est, si ibi decedat et in nepote certe et pronepote, quorum si liberi heredes instituantur, institutionem numquam exigemus, quia possunt praeteriri.
在所有这些情形中,必须遵守这一点,即至少处于家父权下的儿子应当在某种程度上被指定为继承人;因为在他死后对其进行剥夺继承权是徒劳的。 对于处于敌方、并在那里去世的儿子,情况并非必然如此;而对于孙子和曾孙,情况也确实并非如此:如果他们的子女被指定为继承人,我们绝不要求对他们[指孙子或曾孙]进行指定,因为他们可以被遗漏。
§28.2.29.11Nunc de lege Uellea uideamus.
现在让我们来看看《韦莱乌斯法》。
uoluit uiuis nobis natos similiter non rumpere testamentum.
该法旨在使那些在我们活着时出生的人同样不撤销遗嘱。
§28.2.29.12Et uidetur primum caput eos spectare, qui, cum nascerentur, sui heredes futuri essent.
第一条似乎针对的是那些在出生时将成为自权继承人的人。
et rogo, si filium habeas et nepotem nondum natum tantum ex eo heredem instituas, filius decedat, mox uiuo te nepos nascatur? ex uerbis dicendum est non rumpi testamentum, ut non solum illud primo capite notauerit, si nepos, qui eo tempore instituatur, quo filius non sit, uerum et si uiuo patre nascatur: quid enim necesse est tempus testamenti faciendi respici, cum satis sit obseruari id tempus quo nascitur? nam etsi ita uerba sunt: 'qui testamentum faciet, is omnis uirilis sexus, qui ei suus heres futurus erit' et cetera. Etiam si uiuente
请问,如果你有一个儿子,并仅指定该儿子所生且尚未出生的孙子为继承人,而儿子去世,随后在你活着时孙子出生,情况会怎样? 从法律字面来看,应当说遗嘱未被撤销,因此立法者在第一条中不仅指出了在没有儿子的情况下指定孙子的情形,而且也指出了在祖父活着时孙子出生的情形。 因为既然只需关注其出生的时间便已足够,为什么还有必要看立遗嘱的时间呢? 因为即使字面上是:‘立遗嘱者,凡对其将为自权继承人的男性……’等等。
§28.2.29.13parente uiuo nascantur, sequenti parte succedentes in locum liberorum non uult rumpere testamentum: et ita interpretandum est, ut, si et filium et nepotem et pronepotem habeas, mortuis utrisque pronepos institutus succedens in sui heredis locum non rumpat.
即使在祖父生存期间他们活着出生,在后续部分中,立法者也不希望继承子女地位的人撤销遗嘱:因此应当作如下解释:如果你有一个儿子、一个孙子和一个曾孙,在他们两个人都去世后,被指定的曾孙继承了自权继承人的地位,不至于撤销遗嘱。
et bene uerba se habent 'si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit' ad omnes casus pertinentia, quos supplendos in Galli Aquili sententia diximus: nec solum, si nepos uiuo patre decedat, nec succedens pronepos auo mortuo rumpat, sed et si superuixit patri ac decedat, dummodo heres institutus sit aut exheredatus.
‘如果他的自权继承人中有人不再是自权继承人’这些字眼是非常妥当的,适用于我们所说的在加卢斯·阿奎利乌斯的意见中应当予以补充的所有情形:这不仅适用于孙子在父亲活着时去世,且继承的曾孙在祖父死时不撤销遗嘱的情形,而且也适用于他[孙子]在父亲死后存活并去世的情形,只要他已被指定为继承人或被剥夺了继承权。
§28.2.29.14uidendum, num hac posteriore parte 'si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit, liberi eius' et cetera 'in locum suorum sui heredes succedunt', possit interpretatione induci, ut, si filium apud hostes habens nepotem ex eo heredem instituas, non tantum si uiuo te filius decedat, sed etiam post mortem, antequam ab hostibus reuersus fuerit, succedendo non rumpet: nihil enim addidit, quo significaret tempus: nisi quod, licet audenter, possis dicere uiuo patre hunc suum heredem esse desisse, licet post mortem decedat, quia nec redit nec potest redire.
必须探讨的是,根据这后一部分‘如果他的自权继承人中有人不再是自权继承人,其子女’等等‘作为自权继承人继承其父辈的地位’,是否可以通过解释引入如下规则:如果你有一个儿子处于敌方,并指定他所生的孙子为继承人,不仅在儿子于你活着时去世的情形下,而且在你的死后、他从敌人那里归来之前去世的情形下,[孙子]通过继承均不撤销遗嘱。 因为立法者没有添加任何表示时间的词语:除非,尽管有些大胆,你可以说这个人是在父亲活着时就不再是自权继承人的,即使他是在父亲死后去世的,因为他既没有归来,也无法归来。
§28.2.29.15difficili est, si filium habeas et nepotem nondum natum instituas isque nascatur uiuo patre suo ac mox pater decedat: non enim suus heres est tempore quo nascatur nec posteriori alii succedendo prohiberi uidetur rumpere quam qui iam natus erit.
如果你有一个儿子,并指定了一个尚未出生的孙子,而他在其父亲活着时出生,且随后父亲去世,这是困难的:因为在他出生时,他并不是自权继承人,而且在后一部分中,似乎除了已经出生的人之外,没有人被禁止通过继承来撤销遗嘱。
denique et superiore capite ut liceat institui nondum natos, qui cum nascentur sui erunt, permittit, posteriore capite non permittit institui, sed uetat rumpi neue ob eam rem minus ratum esset, quod succedit.
简而言之,前半部分允许指定那些在出生时将成为自权继承人的尚未出生的人,而后半部分并不允许他们被指定,而是禁止遗嘱被撤销,或者不因他继承该地位而使遗嘱效力降低。
porro procedere debet, ut utiliter sit institutus: quod nullo iure potuit qui nondum natus erat.
此外,这必须以他已被有效指定为前提,而对于尚未出生的人,根据任何法律都是无法做到这一点的。
Iuliano tamen uideretur duobus quasi capitibus legis commixtis in hoc quoque inducere legem, ne rumpantur testamenta.
然而在朱利安看来,通过将法律的两个条款混合在一起,法律似乎在这种情况中也引入了规则,以免遗嘱被撤销。
§28.2.29.16Quaeremus tamen, cum recepta est Iuliani sententia, an, si nascatur nepos uiuo patre suo, deinde emancipetur, sponte adire possit hereditatem.
然而,既然朱利安的观点已被接受,我们要问,如果孙子在其父亲活着时出生,随后被解放,他能否自愿接受继承。
quod magis probandum est: nam emancipatione suus heres fieri non potuit.
这更应当予以赞同:因为通过解放,他本无法成为自权继承人。

词汇与语法注释

  1. §28.2.29.10ut filius dumtaxat, qui est in potestate, ex aliqua parte sit heres institutus: nam frustra exheredabitur post mortem suam — 在ut子句中,上下文应理解为在‘heres institutus [sit]’之外省略了‘aut exheredatus’(或被剥夺继承权)。这是因为接下来的‘nam’子句(‘因为在他死后对其进行剥夺继承权是徒劳的’)是以生前指定继承或剥夺继承权之间的二选一为前提的。
  2. §28.2.29.12ut non solum illud primo capite notauerit... uerum et si — ‘ut’引导结果从句,‘notauerit’为虚拟式完成时。‘illud’是预指代词,预示后面的‘si’从句。相关结构‘non solum... uerum et...’(不仅……而且……)对比了第一条所适用的两种情形。这里的‘patre’指的是遗嘱人(祖父)。
  3. §28.2.29.13Etiam si uiuente parente uiuo nascantur — ‘uiuente parente’是夺格独立结构,意为‘在祖辈(作为遗嘱人的祖父)活着时’。‘uiuo’以副词或谓语性方式使用,意为‘活着地(出生)’,修饰‘nascantur’(虚拟式现在时)。
  4. §28.2.29.15nec posteriori alii succedendo prohiberi uidetur rumpere quam qui iam natus erit — 该结构的难点在于比较级‘alii... quam’。它通过双重否定表示限定:在后一部分中,似乎没有‘其他’人被禁止通过继承来撤销遗嘱,‘除了’‘已经出生’的人。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §28.2.29.10-28.2.29.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:28.2.29.10-28.2.29.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。