[TRYPHONINUS libro uicensimo disputationum. ] §28.2.28.prFilius a patre, cuius in potestate est, sub condicione, quae non est in ipsius potestate, heres institutus et in defectum condicionis exheredatus decessit pendente etiam tunc condicione tam institutionis quam exheredationis.
[特里丰尼努斯,《论辩集》第20卷] 一个处于父亲支配权下的儿子,在不受其自身控制的条件下被指定为继承人,并在条件不成就时被剥夺继承权,他在指定继承和剥夺继承权的条件仍处于悬而未决的状态下死亡。
dixi heredem eum ab intestato mortuum esse, quia dum uiuit, neque ex testamento heres neque exheredatus fuit.
我说他作为无遗嘱继承人而死,因为在他活着的时候,他既没有根据遗嘱成为继承人,也没有被剥夺继承权。
herede autem scripto ex parte filio coheres post mortem filii institui potest.
但是,当儿子被指定为部分财产的继承人时,可以在儿子死后指定共同继承人。
§28.2.28.1Filius familias miles de castrensi peculio fecit testamentum habens filium in eiusdem potestate.
一个作为家子的军人,在自己的儿子处于同一支配权下的情况下,就其营帐特有财产立下了遗嘱。
cum militare desisset, patre eodemque auo defuncto quaesitum est, an rumpetur eius testamentum.
当他退役,且其父亲(同时也是祖父)去世时,有人提出疑问,他的遗嘱是否会被撤销。
non quidem adoptauit nec hodie ei natus est filius nec priore subducto de potestate suo herede ulterior successit in proximum locum: sed tamen in potestate sua habere coepit, quem non habebat simulque pater familias factus est et filius sub eius reccidit potestate: rumpetur ergo testamentum.
他确实没有收养任何人,今天也没有儿子出生,也没有因为先顺位的自权继承人脱离支配权而使后顺位的继承人晋升到最近的顺位;但是,他开始将一个以前未处于他支配权下的人置于自己的支配权下,同时他成为了家父,而儿子也落入了他的支配权下;因此,遗嘱将被撤销。
sed si heres sit institutus uel exheredatus iste eius filius, non rumpitur, quia nullo circa eum nouo facto, sed ordine quodam naturali nactus est potestatem.
但如果他的这个儿子已被指定为继承人或被剥夺了继承权,则遗嘱不会被撤销,因为关于他并没有发生任何新的事实,而是通过某种自然顺序获得了支配权。
§28.2.28.2Si quis ex certa uxore natum scribit heredem, in periculum rumpendi testamentum deducit ex alia susceptis liberis.
如果有人将特定妻子所生的子女指定为继承人,他就会面临因从其他妇女那里获得子女而导致遗嘱撤销的危险。
§28.2.28.3Si quis eo tempore, quo nondum eius uxor esse posset, testator natum ex ea scripsit heredem, an postea contracto licito matrimonio natus heres ex testamento esse possit, quaeritur: ueluti si scribas hodie heredem, qui tibi ex Titia natus erit, quando Titia ancilla uel minor annis uiginti quinque ea, cuius pater tuus tutelam administrauit aut tutor tu ipse fuisti, postea Titia uxor iusta tibi fuerit uel libertatem adepta aut tempore annorum uiginti quinque et utilis anni et rationum allegatione, an natus heres esse possit? nemo certo dubitabit ex Titia, quae tunc propter tenorem aetatis uxor duci non potuit, quando testamentum fiebat, natum postea ea uxore ducta heredem esse posse.
如果在某位妇女还不能成为其妻子的时候,遗嘱人将她所生的子女指定为继承人,那么在随后缔结了合法婚姻之后出生的子女是否可以根据遗嘱成为继承人,对此存在疑问。 例如,如果你今天将蒂蒂娅将为你所生的子女指定为继承人,而当时蒂蒂娅是一个女奴隶,或者是二十五岁以下由你父亲管理其监护权或由你本人担任监护人的人,之后蒂蒂娅成了你的合法妻子,或获得了自由,或达到了二十五岁并通过“便利年”和账目的呈报,那么她所生的子女是否可以成为继承人? 当然,没有人会怀疑,对于在立遗嘱时由于年龄限制而不能娶为妻子的蒂蒂娅,在娶她为妻之后所生的子女可以成为继承人。
et generaliter nato post testamentum heredi scripto aditus est ad hereditatem, in qualicumque statu testamenti faciendi tempore fuit quae postea testatori ciuiliter nupta est.
通常,对于遗嘱立下后出生的指定继承人,无论在立遗嘱时那个后来与遗嘱人结为市民法婚姻的妇女处于何种状态,都有权继承遗产。
§28.2.28.4Quid autem, si filium post testamentum natum ex besse, filiam autem post testamentum natam ex triente scripsit heredem nec ullum coheredem dedit nec substituit inuicem alium? unus natus solus ex testamento fit heres.
但是,如果他将遗嘱立下后出生的儿子指定为三分之二财产的继承人,将遗嘱立下后出生的女儿指定为三分之一财产的继承人,既没有指定任何共同继承人,也没有让他们互相替代,那会怎么样? 如果只出生了一个,那么只有这一个根据遗嘱成为继承人。