[IDEM libro duodecimo responsorum. ]
[IDEM libro duodecimo responsorum.] 同上[保罗],于《解答集》第十二卷。
§28.2.25.prTitius testamento heredem instituit et filium habens sic exheredationem posuit: 'ceteri omnes filii filiaeque meae exheredes sunto'.
提图斯在遗嘱中指定了继承人,他有一个儿子,并如下写下了剥夺继承权的条款:“我所有其他的儿子和女儿都应当被剥夺继承权。
Paulus respondit filium recte exheredatum uideri.
”保罗解答说,该儿子看来已被依法剥夺继承权。
postea consultus, an uideatur exheredatus, quem pater putauit decessisse, respondit filios et filias nominatim exheredatos proponi: de errore autem patris, qui intercessisse proponitur, apud iudicem agi oportere.
此后,关于父亲认为已经去世的儿子是否被视为剥夺了继承权,他接受咨询并解答道:儿子和女儿们被呈示为名指剥夺继承权;但对于据称发生干预的父亲的错误,则应当在法官面前提起诉讼。
§28.2.25.1Lucius Titius cum suprema sua ordinaret in ciuitate et haberet neptem ex filia praegnatem rure agentem, scripsit id quod in utero haberet ex parte heredem: quaero, cum ipsa die, qua Titius ordinaret testamentum in ciuitate hora diei sexta, eodem die albescente caelo rure sit enixa Maeuia masculum, an institutio heredis ualeat, cum, quo tempore scriberetur testamentum, iam editus esset partus.
当卢基乌斯·提图斯在城里安排他的最终遗愿,且他有一个由女儿所生、在乡下生活的怀孕外孙女时,他写下将她腹中所怀之胎指定为部分继承人。 我请问,在提图斯于城里第六时安排遗嘱的同一天,当天的破晓时分,麦维亚在乡下产下了一名男婴,鉴于在书写遗嘱时,该胎儿已经出生,该继承人的指定是否有效?
Paulus respondit uerba quidem testamenti ad eum pronepotem directa uideri, qui post testamentum factum nasceretur: sed si, ut proponitur, eadem die qua testamentum factum est neptis testatoris antequam testamentum scriberetur enixa esset, licet ignorante testatore, tamen institutionem iure factam uideri recte responderi.
保罗解答说,遗嘱的措辞确实看来是指向那将在遗嘱作成后出生的曾外孙;但如果如所呈示的那样,在遗嘱作成的同一天,在遗嘱书写之前,立遗嘱人的外孙女已经生产,即使立遗嘱人对此不知情,仍然应当正确地解答为:该指定看来是依法有效做出的。