[AFRICANUS libro quarto quaestionum. ] §28.2.16.prSi filius heres institutus sit omisso postumo filioque substitutus nepos ex eo sit, si interim moriatur filius, postumo non nato nepotem tam patri quam auo suum heredem futurum.
[阿非利加努斯,《问题集》第四卷] 如果儿子在遗腹子被遗漏的情况下被指定为继承人,并且他所生的孙子被指定为该儿子的替补继承人,若其间儿子死亡,且遗腹子未出生,那么孙子无论是对于父亲还是祖父都将成为自权继承人。
quod si nemo filio substitutus sit et solus ipse institutus sit, tunc quia eo tempore, quo is moriatur, certum esse incipit neminem ex eo testamento heredem fore, ipse filius intestato patri heres existet: sicut euenire solet, cum sub ea condicione, quae in ipsius potestate erit, filius heres institutus, prius quam ei pareret, moriatur.
但是,如果没有任何人被指定为儿子的替补继承人,而只有他自己被指定,那么,由于在他死亡的那个时刻,开始可以确定该遗嘱中将没有任何人成为继承人,所以儿子自己将作为未立遗嘱的父亲的继承人而存在:正如在儿子依一项属于其自身权力范围内的条件被指定为继承人,却在满足该条件之前死亡时,通常会发生的情况一样。