[IULIANUS libro uicesimo nono digestorum. ] §28.2.13.prSi ita scriptum sit: 'si filius mihi natus fuerit, ex besse heres esto: ex reliqua parte uxor mea heres esto.
[尤里安,《学说汇纂》第二局十九卷] 如果遗嘱中这样写道:“如果我得子,让他继承十二分之八;妻子继承其余部分。
si uero filia mihi nata fuerit, ex triente heres esto: ex reliqua parte uxor heres esto', et filius et filia nati essent, dicendum est assem distribuendum esse in septem partes, ut ex his filius quattuor, uxor duas, filia unam partem habeat: ita enim secundum uoluntatem testantis filius altero tanto amplius habebit quam uxor, item uxor altero tanto amplius quam filia: licet enim suptili iuris regulae conueniebat ruptum fieri testamentum, attamen cum ex utroque nato testator uoluerit uxorem aliquid habere, ideo ad huiusmodi sententiam humanitate suggerente decursum est, quod etiam Iuuentio Celso apertissime placuit.
但如果我得女,让她继承十二分之四;妻子继承其余部分”,而儿子和女儿都出生了,则应当认为应当将全部财产分为七份,以便其中儿子获得四份,妻子获得两份,女儿获得一份。 因为这样,根据立遗嘱人的意愿,儿子所得将比妻子多一倍(即两倍),同样,妻子所得将比女儿多一倍(即两倍)。 因为尽管根据严苛的法律规则,该遗嘱本应被判定为失效,然而,既然立遗嘱人希望在子女双全时妻子也能获得一些份额,因此,在人道关怀的指引下,人们采纳了这样一种见解,这也是尤温提乌斯·凯尔苏斯极度明确赞同的。
§28.2.13.1Regula est iuris ciuilis, qua constitutum est hereditatem adimi non posse: propter quam liber et heres esse iussus, quamuis dominus ademerit eodem testamento libertatem, nihilo minus et libertatem et hereditatem habebit.
这是市民法的一条规则,据此规定继承权不得被剥夺:因此,被命获得自由并成为继承人的人,即使主人在同一份遗嘱中剥夺了其自由,他仍将同样获得自由和继承权。
§28.2.13.2Testamentum, quod hoc modo scribitur: 'Titius post mortem filii mei heres esto: filius exheres esto' nullius momenti est, quia filius post mortem suam exheredatus est: quare et contra tabulas paternorum libertorum huiusmodi filius bonorum possessionem accipere poterit.
以如下方式撰写的遗嘱:“提图斯在我子死后成为继承人;我子应当被剥夺继承权”是无效的,因为儿子是在他自己死后才被剥夺继承权的。 因此,这样的儿子也将能够针对其父之解放自由人的遗嘱申请占有遗产。