[PAULUS libro secundo ad Sabinum. ] §28.2.11.prIn suis heredibus euidentius apparet continuationem dominii eo rem perducere, ut nulla uideatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent, qui etiam uiuo patre quodammodo domini existimantur.
[保罗,萨宾注释书第二卷] 在直系自主继承人的情形中,更为明显的是,所有权的延续使得事情呈现出如此状态,即似乎根本没有发生过继承,仿佛这些甚至在父亲生存时就在某种意义上被视为所有者的人,从以前起就是所有者。
unde etiam filius familias appellatur sicut pater familias, sola nota hac adiecta, per quam distinguitur genitor ab eo qui genitus sit.
因此,正如被称为家父一样,也被称为家子,只是加上了这一标记,通过它将生育者与被生育者区分开来。
itaque post mortem patris non hereditatem percipere uidentur, sed magis liberam bonorum administrationem consequuntur.
所以,在父亲死后,他们并不被视为接受了继承财产,而是获得了对财产的自由管理权。
hac ex causa licet non sint heredes instituti, domini sunt: nec obstat, quod licet eos exheredare, quod et occidere licebat.
由于这个原因,即使他们没有被指定为继承人,他们也是所有者;至于允许剥夺他们的继承权这一事实也并不构成障碍,因为过去甚至允许杀死他们。