[GAIUS libro septimo decimo ad edictum prouinciale. ] §28.1.8.prEius qui apud hostes est testamentum quod ibi fecit non ualet, quamuis redierit.
[盖尤斯,载于《地方政厅告示注解》第十七卷] 身处敌国之手的人在当地作成的遗嘱,即使他后来返回,亦属无效。
§28.1.8.1Si cui aqua et igni interdictum sit, eius nec illud testamentum ualet quod ante fecit nec id quod postea fecerit: bona quoque, quae tunc habuit cum damnaretur, publicabuntur aut, si non uideantur lucrosa, creditoribus concedentur.
如果任何人被禁止水和火,则他此前作成的遗嘱和此后将作成的遗嘱均属无效;并且,他在被判刑时所拥有的财产应予没收,或者,如果这些财产看起来无利可图,则应让渡给债权人。
§28.1.8.2In insulam deportati in eadem causa sunt:
被流放到岛上的人也处于同样的境遇。
§28.1.8.3Sed relegati in insulam et quibus terra Italica et sua prouincia interdicitur testamenti faciendi ius retinent.
但被放逐到岛上的人,以及被禁止进入意大利领土和本省的人,保留作成遗嘱的权利。
H §28.1.8.4i uero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt bonaque eorum publicantur: unde apparet amittere eos testamenti factionem.
这些人若被判处格斗、野兽或矿山刑,则失去自由,且其财产被没收:由此可见,他们失去了作成遗嘱的能力。