[IDEM libro trigesimo nono ad edictum. ] §28.1.22.prAd testium numerum simul adhiberi possumus ut ego et pater et plures, qui fuimus in eiusdem potestate.
[同上,载于《告示注释》第三十九卷] 为了达到见证人的人数,我们——例如我、我的父亲以及同处于同一家父权下的其他数人——可以被同时召集。
§28.1.22.1Condicionem testium tunc inspicere debemus, cum signarent, non mortis tempore: si igitur cum signarent, tales fuerint, ut adhiberi possint, nihil nocet, si quid postea eis contigerit.
我们应当在见证人签名盖印之时、而非在其死亡之时考察其资格;因此,如果他们在签名盖印时属于可以被召集的人,那么此后他们身上发生任何变故,均无大碍。
§28.1.22.2Si ab ipso testatore anulum accepero et signauero, testamentum ualet, quasi alieno signauerim.
如果我从遗嘱人本人处接受戒指并进行了盖印,遗嘱依然有效,就如同我用他人的戒指盖印一样。
§28.1.22.3Si signa turbata sint ab ipso testatore, non uidetur signatum.
如果印记被遗嘱人本人损坏,则不被视为已盖印。
§28.1.22.4Si quis ex testibus nomen suum non adscripserit, uerumtamen signauerit, pro eo est atque si adhibitus esset: et si, ut multi faciunt, adscripserit se, non tamen signauerit, adhuc idem dicemus.
如果见证人中有人未签署自己的名字,但却进行了盖印,他就如同已被召集一样;如果他像许多人所做的那样,签署了名字但却未盖印,我们仍将得出同样的结论。
§28.1.22.5Signum autem utrum anulo tantum inpressum adhibemus, an uero et si non anulo, uerum alio quodam inpresso? uarie enim homines signant.
不过,我们是仅接受用戒指压印的印记,还是即使不用戒指,只要用其他某种东西压印也予以接受? 因为人们盖印的方式各不相同。
et magis est, ut tantum anulo quis possit signare, dum tamen habeat χαρακτῆρα.
更为有力的观点是,人只能用戒指盖印,只要该戒指具有独特的印记。
§28.1.22.6Posse et nocte signari testamentum nulla dubitatio est.
毫无疑问,遗嘱也可以在夜间盖印。
§28.1.22.7Signatas tabulas accipi oportet et si linteo, quo tabulae inuolutae sunt, signa inpressa fuerint.
即使印记是压印在包裹书板的麻布上,书板也应当被视为已盖印而予以接受。