Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §28.1.21.pr-28.1.21.3

公开指定继承人与遗嘱行为连续性原则

第 4111 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本部分解释了“公开”指名继承人的要求、仪式后澄清或补充模糊遗嘱内容的可行性、特定召集见证人的要件,以及遗嘱行为应一气呵成(连续性)的原则。

[IDEM libro secundo ad Sabinum. ] §28.1.21.preredes palam ita, ut exaudiri possunt, nuncupandi sint: licebit ergo testanti uel nuncupare heredes uel scribere: sed si nuncupat, palam debet.
[同上,载于《萨宾注释》第二卷] 继承人必须公开指名,以便能被听清;因此,遗嘱人既可以口头指名继承人,也可以书面写下;但如果他是口头指名,就必须公开进行。
quid est palam? non utique in publicum, sed ut exaudiri possit: exaudiri autem non ab omnibus, sed a testibus: et si plures fuerint testes adhibiti, sufficit sollemnem numerum exaudire.
什么是“公开”? 并非一定要在公共场所,而是指能够被听清;而听清不是指被所有人,而是指被见证人听清;且如果召集了较多的见证人,只要法定人数听清就足够了。
§28.1.21.1Si quid post factum testamentum mutari placuit, omnia ex integro facienda sunt.
如果在遗嘱作成后决定变更某事,一切都必须重新开始制作。
quod uero quis obscurius in testamento uel nuncupat uel scribit, an post sollemnia explanare possit, quaeritur: ut puta Stichum legauerat, cum plures haberet, nec declarauit de quo sentiret: Titio legauit, cum multos Titios amicos haberet: errauerat in nomine uel praenomine uel cognomine, cum in corpore non errasset: poteritne postea declarare, de quo senserit? et puto posse: nihil enim nunc dat, sed datum significat.
但是,对于某人在遗嘱中口头指名或书面写得较为模糊的内容,是否可以在仪式后予以澄清,对此存有疑问:例如,他曾遗赠斯提克斯,但他拥有多个名叫斯提克斯的奴隶,且未指明他所指的是哪一个;或者他遗赠给提提乌斯,但他有许多名叫提提乌斯的朋友;或者他在名、前名或附加名上弄错了,但在客体本身上并未弄错;他事后能否澄清他所指的是谁? 我认为是可以的:因为他现在并非给予任何东西,而只是表明已经给予的东西。
sed et si notam postea adiecerit legato uel sua uoce uel litteris uel summam uel nomen legatarii quod non scripserat uel nummorum qualitatem, an recte fecerit? et puto etiam qualitatem nummorum posse postea addi: nam etsi adiecta non fuisset, utique placeret coniectionem fieri eius quod reliquit uel ex uicinis scripturis uel ex consuetudine patris familias uel regionis.
但是,如果他事后对遗赠添加了注释(无论是通过其本人口头还是书面),或者添加了金额,或者添加了未曾写下的受遗赠人姓名,或者添加了货币的品质,他是否合法地做出了此举? 我认为货币的品质甚至也可以在事后添加:因为即使未予添加,人们也肯定会同意根据上下文、或者家父的习惯、或者该地区的习惯,来对他所遗留的内容进行推测。
§28.1.21.2In testamentis, in quibus testes rogati adesse debent, ut testamentum fiat, alterius rei causa forte rogatos ad testandum non esse idoneos placet.
在见证人必须被请求到场以使遗嘱成立的遗嘱中,人们认为碰巧因其他目的而被请求到场的人不适合作为见证人。
quod sic accipiendum est, ut, licet ad aliam rem sint rogati uel collecti, si tamen ante testimonium certiorentur ad testamentum se adhibitos, posse eos testimonium suum recte perhibere.
对此应当这样理解:虽然他们是因其他目的而被请求或聚集在一起的,但如果他们在作证前被告知他们是被召集来作为遗嘱见证人的,他们就可以合法地提供其证言。
§28.1.21.3Uno contextu actus testari oportet.
遗嘱行为必须在一次连续的过程中进行。
est autem uno contextu nullum actum alienum testamento intermiscere: quod si aliquid pertinens ad testamentum faciat, testamentum non uitiatur.
而“在一次连续的过程中”是指在遗嘱中不混入任何与遗嘱无关的行为;但如果所做之事与遗嘱有关,遗嘱并不因此失效。

词汇与语法注释

  1. §28.1.21.prnuncupandi sint — 表示义务或一般规则的虚拟语气(“应当被指名”)。部分抄本采用直陈语气的 `nuncupandi sunt`。
  2. §28.1.21.prsollemnem numerum — 指“法定人数”,代表罗马市民法下成立遗嘱所需的最低见证人人数(通常为七人)。
  3. §28.1.21.1quod uero quis obscurius in testamento uel nuncupat uel scribit — 引入探讨主题的关系从句(“关于某人在遗嘱中口头或书面表达得较为模糊的内容……”),作为主句中无人称动词 `quaeritur` 的主语/焦点。
  4. §28.1.21.1nihil enim nunc dat, sed datum significat — 允许在仪式后澄清或补充模糊要件的法律依据。该表述指出,遗嘱人在澄清时并非做出新的法律处分(“nunc dat”),而仅是指明已被处分之内容的意思(“datum significat”)。
  5. §28.1.21.2alterius rei causa forte rogatos — 修饰省略名词 `testes` 的完成分词。它说明,尽管这些人起初是因其他事务而被请求聚集(rogatos),但如果在作证前被正式告知(certiorentur)其证人身份,他们仍可成为合格的见证人。
  6. §28.1.21.3Uno contextu — 法律术语,意为“在一次连续的行为中”或“在单一上下文中”(即行为单一性原则/连续性原则),指在制作遗嘱的过程中必须一气呵成,不得夹杂无关的行为。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §28.1.21.pr-28.1.21.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:28.1.21.pr-28.1.21.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。