Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §28.1.20.pr-28.1.20.10

遗嘱见证人的资格与排除要件

第 4110 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节系统地讨论了遗嘱见证人的资格要求,详细规定了受遗赠人、监护人、精神失常者、判罪者、妇女和奴隶的适用情形,并涉及了见证人对行为的理解以及意志自由的要求。

[ULPIANUS libro primo ad Sabinum. ] §28.1.20.prQui testamento heres instituitur, in eodem testamento testis esse non potest.
[乌尔比安,载于《萨宾注释》第一卷] 在遗嘱中被指定为继承人的人,不能在同一份遗嘱中作为见证人。
quod in legatario et in eo qui tutor scriptus est contra habetur: hi enim testes possunt adhiberi, si aliud eos nihil impediat, ut puta si inpubes, si in potestate sit testatoris.
对于受遗赠人和被指定为监护人的人,则作相反的理解:因为如果无其他阻碍,例如,只要他们不是未成年人,或不是处于遗嘱人的权力之下,他们就可以被充作见证人。
§28.1.20.1Potestatis autem uerbum non solum ad liberos qui sunt in potestate referendum est, uerum etiam ad eum quem redemit ab hostibus, quamuis placeat hunc seruum non esse, sed uinculo quodam retineri, donec pretium soluat.
而“权力”一词不仅适用于处于权力之下的子女,也适用于从敌人处赎回的人,尽管人们认为此人并非奴隶,而是被某种纽带所拘束,直到他支付赎金为止。
§28.1.20.2Per contrarium quaeri potest, an pater eius, qui de castrensi peculio potest testari, adhiberi ab eo ad testamentum testis possit.
相反地,人们可以提出疑问:对于能够就营帐特有产制作遗嘱的人,其父亲能否被其充作该遗嘱的见证人?
et Marcellus libro decimo digestorum scribit posse: et frater ergo poterit.
马尔切鲁斯在《学说汇纂》第十卷中写道,这是可以的;因此,兄弟也将是可以的。
§28.1.20.3Quae autem in testamento diximus super prohibendis testimoniis eorum qui in potestate sunt, in omnibus testimoniis accipias, ubi aliquid negotii geritur, per quod adquiratur.
至于我们在遗嘱中关于禁止处于权力之下的人作证所说的话,你应当理解为适用于所有涉及进行某种据以取得财产的法律行为的见证。
§28.1.20.4Ne furiosus quidem testis adhiberi potest, cum compos mentis non sit: sed si habet intermissionem, eo tempore adhiberi potest: testamentum quoque, quod ante furorem consummauit, ualebit et bonorum possessio ex eo testamento competit.
精神失常者甚至不能被充作见证人,因为他神志不清;但如果他有间歇期,在此期间可以被充作见证人;同样,他在精神失常前所完成的遗嘱也是有效的,且根据该遗嘱可以请求遗产占有。
§28.1.20.5Eum qui lege repetundarum damnatus est ad testamentum adhiberi posse existimo, quoniam in iudicium testis esse uetatur.
我认为,因索贿法而被判有罪的人可以被充作遗嘱的见证人,因为他只是被禁止在审判中作证。
§28.1.20.6Mulier testimonium dicere in testamento quidem non poterit, alias autem posse testem esse mulierem argumento est lex Iulia de adulteriis, quae adulterii damnatam testem produci uel dicere testimonium uetat.
妇人确实不能在遗嘱中作证,但在其他情况下妇人可以作为见证人,其证据是关于通奸的《尤里亚法》,该法禁止因通奸而被判有罪的妇人被召作见证人或提供证言。
§28.1.20.7Seruus quoque merito ad sollemnia adhiberi non potest, cum iuris ciuilis communionem non habeat in totum, ne praetoris quidem edicti.
奴隶也理所当然不能被充作庄严仪式(见证),因为他完全不享有市民法的分享权,甚至也不享有裁判官告示的分享权。
§28.1.20.8Et ueteres putauerunt eos, qui propter sollemnia testamenti adhibentur, durare debere, donec suprema contestatio peragatur.
且古学派法学家们认为,那些为了遗嘱的庄严仪式而被召集的人,应当一直维持其资格,直到最后的庄严确认完成。
§28.1.20.9Non tamen intellegentiam sermonis exigimus: hoc enim diuus Marcus Didio Iuliano in teste, qui Latine non nouerat, rescripsit: nam si uel sensu percipiat quis, cui rei adhibitus sit, sufficere.
然而我们并不要求对语言的理解;因为神君马可曾就一个不懂拉丁语的见证人向迪狄乌斯·尤里安给予批答:因为如果有人甚至仅凭感觉就能察觉自己是为什么事而被召集的,这就足够了。
§28.1.20.10Sed si detenti sint inuiti ibi testes, putant non ualere testamentum.
但是如果见证人是被违背其意愿扣留在那里的,他们认为遗嘱无效。

词汇与语法注释

  1. 28.1.20.prsi inpubes, si in potestate — 这些带有 `si` 的从句是 `si aliud eos nihil impediat`(若无其他阻碍)中“阻碍”的具体例证。因此,它们的意思是“例如,如果[见证人]是未成年人,或者如果他处于遗嘱人的权力之下(则构成阻碍)”。
  2. 28.1.20.1quamuis placeat hunc seruum non esse — 在由 `quamuis` 引导的让步从句中,无人称动词 `placeat`(人们普遍认为/赞同)后接“对格加不定式”结构 `hunc seruum non esse, sed ... retineri`,其中 `hunc`(指被赎回的人)是不定式的逻辑主语。
  3. 28.1.20.6argumento est lex Iulia — `argumento` 是目的与格(谓语性与格),形成“《尤里亚法》作为……的论据/证明”的结构。对格加不定式子句 `alias autem posse testem esse mulierem`(在其他情况下妇人可以作为见证人)作为其解释内容。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §28.1.20.pr-28.1.20.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:28.1.20.pr-28.1.20.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。