[POMPONIUS libro singulari regularum. ] §28.1.16.prFilius familias et seruus alienus et postumus et surdus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere non possunt, attamen ex testamento uel sibi uel aliis adquirere possunt.
[蓬波尼乌斯,载于《规则集》单卷] 家子、他人的奴隶、遗腹子以及聋子,据说都拥有遗嘱能力:因为虽然他们不能制作遗嘱,但仍然可以凭借遗嘱为自己或为他人取得财产。
§28.1.16.1MARCELLUS notat: furiosus quoque testamenti factionem habet, licet testamentum facere non potest: ideo autem habet testamenti factionem, quia potest sibi adquirere legatum uel fideicommissum: nam etiam compotibus mentis personales actiones etiam ignorantibus adquiruntur.
马尔切卢斯指出:精神失常者也拥有遗嘱能力,虽然他不能制作遗嘱;而他之所以拥有遗嘱能力,是因为他能够为自己取得遗赠或信托遗赠:因为即使是神志清醒的人,即使在不知情的情况下,债权性诉权也是可以被取得的。