[MARCIANUS libro quarto institutionum. ] §28.1.13.prQui a latronibus capti sunt, cum liberi manent, possunt facere testamentum.
[马尔奇安,载于《法学阶梯》第四卷] 被强盗俘获的人,因为他们保持着自由,所以能够立遗嘱。
§28.1.13.1Item qui apud externos legatione funguntur, possunt facere testamentum.
同样,在外国担任使节职务的人,能够立遗嘱。
§28.1.13.2Si quis in capitali crimine damnatus appellauerit et medio tempore pendente appellatione fecerit testamentum et ita decesserit, ualet eius testamentum.
如果有人因判处死刑的罪名被定罪而提出上诉,并在上诉悬而未决的期间立了遗嘱,且就这样死去,其遗嘱有效。