[IDEM libro secundo de omnibus tribunalibus. ] §27.9.8.prQui neque tutores sunt ipso iure neque curatores, sed pro tutore negotia gerunt uel pro curatore, eos non posse distrahere res pupillorum uel adulescentium nulla dubitatio est.
[同上,《论所有审判庭》第二卷] 法律上既非监护人也非保佐人,但作为监护人或作为保佐人管理事务之人,毫无疑问他们不能转让被监护人或未成年人的财产。
§27.9.8.1Sed si curator sit furiosi uel cuius alterius non adulescentis, uidendum est, utrum iure ueteri ualebit uenditio an hanc orationem admittemus.
但如果某人是精神错乱者或并非未成年人的其他任何人的保佐人,则必须看看,是根据旧法销售有效,还是我们要适用这一皇帝敕答。
et puto, quia de pupillis princeps loquitur et coniuncti tutoribus curatores accipiunt, pertinere: et de ceteris puto ex sententia orationis idem esse dicendum.
我认为它是适用的,因为皇帝谈到的是被监护人,而保佐人是被作为与监护人相关联的人来对待的;而且我认为,根据该敕答的意旨,对于其他人也应当得出相同的结论。
§27.9.8.2An obligari communia possint, quaeritur, sed non puto sine decreto obliganda: nam quod excepit oratio, ad hoc tantum pertinet, ut perematur communio, non ut augeatur difficultas communionis.
有人提出,共有财产是否可以被质押,但我认为未经裁决不应予以质押:因为皇帝敕答所排除的情况仅在于消除共有关系,而不在于增加共有关系的困难。