[PAULUS libro nono responsorum. ] §27.9.14.prPaulus respondit, etsi testamentum patris postea irritum esse apparuit, tamen tutores pupilli siue curatores filii nihil contra orationem diuorum principum fecisse uideri, si secundum uoluntatem defuncti testamento scriptam praedium rusticum pupillare uendiderunt.
[保罗,《解答集》第九卷] 保罗解答道,即使父亲的遗嘱事后被证实无效,但如果被监护人的监护人或儿子的保佐人按照遗嘱中所载的死者意愿出售了被监护人的郊区土地,则他们仍不被视为做出了任何违反神圣皇帝演说的行为。