[ULPIANUS libro primo ad Sabinum. ] §27.10.1.prLege duodecim tabularum prodigo interdicitur bonorum suorum administratio, quod moribus quidem ab initio introductum est.
[乌尔比安,《论萨宾》第一卷] 根据《十二表法》,浪费人被禁止管理自己的财产,这在最初确实是通过习惯引入的。
sed solent hodie praetores uel praesides, si talem hominem inuenerint, qui neque tempus neque finem expensarum habet, sed bona sua dilacerando et dissipando profudit, curatorem ei dare exemplo furiosi: et tamdiu erunt ambo in curatione, quamdiu uel furiosus sanitatem uel ille sanos mores receperit: quod si euenerit, ipso iure desinunt esse in potestate curatorum.
但如今,法官或行省总督如果发现这样的人——既没有支出的适当时机也没有支出的限度,而是通过分割和挥霍浪费了自己的财产,通常会效仿精神失常者的先例,为其指定保佐人。 而且,只要精神失常者尚未恢复理智,或者该浪费人尚未恢复健全的品行,两人就都将一直处于保佐之下。 一旦发生这种情况,根据法律本身,他们便脱离保佐人的支配力。
§27.10.1.1Curatio autem eius, cui bonis interdicitur, filio negabatur permittenda: sed extat diui Pii rescriptum filio potius curationem permittendam in patre furioso, si tam probus sit.
然而,对于被禁止管理财产的人的保佐,过去被认为不应允许交由其儿子承担;但存在神圣庇护的敕答,规定在父亲精神失常的情况下,如果儿子足够诚实可靠,则应优先允许儿子承担保佐。