[IULIANUS libro uicesimo primo digestorum. ] §27.8.5.prDuo tutores partiti sunt inter se administrationem tutelae: alter sine herede decessit: quaesitum est, in magistratum, qui non curasset ut caueretur, an in alterum tutorem actio pupillo dari deberet.
[尤里安,在《学说汇纂》第二十一卷] 两位监护人在彼此之间瓜分了监护的管理工作。 其中一人在没有继承人的情况下死亡。 有人提出疑问:针对未注意提供担保的市政官,还是针对另一位监护人,应当给予被监护人起诉权。
respondi aequius esse in alterum tutorem dari quam in magistratum: debuisse enim eum, cum sciret pupillo cautum non esse, uniuersa negotia curare, et in ea parte, quam alteri tutori commisisset, similem esse ei, qui ad administrationem quorundam negotiorum pupilli non accessisset: nam etsi aliquam partem negotiorum pupilli administrauerit, tenetur etiam ob rem, quam non gessit, cum gerere deberet.
我回答说,针对另一位监护人给予起诉权,比针对市政官更为公平:因为他既然知道未给被监护人提供担保,就应当管理全部事务,且在已委托给另一位监护人的那部分事务中,他类似于未着手管理被监护人某些事务的人;因为即使他管理了被监护人事务的一部分,对于他本应处理而未处理的事项,他也承担责任。