[IDEM libro tertio disputationum. ] §27.8.2.prProponebatur duos tutores a magistratibus municipalibus datos cautione non exacta, quorum alterum inopem decessisse, alterum in solidum conuentum satis pupillo fecisse, et quaerebatur, an tutor iste aduersus magistratum municipalem habere possit aliquam actionem, cum sciret a contutore suo satis non esse exactum.
[同上,在《论辩录》第三卷] 设有一案:地方市政官在未征收担保的情况下指定了两位监护人,其中一人在无资力的情况下死亡,另一人被就全额起诉并向被监护人进行了清偿;现问,既然该监护人明知未向其共同监护人征收担保,他是否可以对地方市政官提起某种诉讼。
dicebam, cum a tutore satis pupillo factum sit, neque pupillum ad magistratus redire posse neque tutorem, cum numquam tutor aduersus magistratus habeat actionem: senatus enim consultum pupillo subuenit: praesertim cum sit, quod tutori imputetur, quod satis a contutore non exegit uel suspectum non fecit, si scit, ut proponitur, magistratibus eum non cauisse.
我曾回答道,既然监护人已向被监护人进行了清偿,那么无论是被监护人还是该监护人,都不能再向市政官追索,因为监护人对市政官绝无诉权:因为元老院决议救济的是被监护人。 尤其是,正如本案设定的那样,若他明知共同监护人未向市政官提供保证,而他既未向共同监护人要求足额担保,又未将其作为可疑监护人进行告发,这便是可归责于该监护人自身之处。