[IDEM libro tertio responsorum. ] §27.7.7.prSi fideiussores, qui rem saluam fore pupillo cauerant, tutorem adulescens ut ante conueniret petierant atque ideo stipulanti promiserunt se reddituros quod ab eo seruari non potuisset: placuit inter eos, qui soluendo essent, actionem residui diuidi, quod onus fideiussorum susceptum uideretur: nam et si mandato plurium pecunia credatur, aeque diuiditur actio: si enim quod datum pro alio soluitur, cur species actionis aequitatem diuisionis excludit?
[同前,在《解答集》第三编] 如果曾保证被监护人财产安全的保证人们,曾请求该青年先起诉监护人,并因此向提出要约的该青年承诺,他们将偿还无法从监护人处收回的部分:则已确定,对于余额的诉权应当在有支付能力的人之间进行分割,因为这似乎是保证人们所承担的负担。 因为,即使是根据多人的委托而贷给资金,诉权也同样予以分割;因为,如果为他人所给付的内容得到了清偿,为什么诉权的种类会排除分割的公平性呢?