[IDEM libro trigesimo sexto ad edictum. ] §27.7.4.prCum ostendimus heredem quoque tutelae iudicio posse conueniri, uidendum, an etiam proprius eius dolus uel propria administratio ueniat in iudicium.
[同上,《告示评注》第三十六编] 既然我们已经指出继承人也可以被提起监护诉讼,那么就必须考虑,他自己的故意或他自己的管理行为是否也属于诉讼的范围。
et exstat Seruii sententia existimantis, si post mortem tutoris heres eius negotia pupilli gerere perseuerauerit aut in arca tutoris pupilli pecuniam inuenerit et consumpserit uel eam pecuniam quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelae iudicio eum teneri suo nomine: nam cum permittatur aduersus heredem ex proprio dolo iurari in litem, apparet eum iudicio tutelae teneri ex dolo proprio.
塞尔维斯持有这样一种观点,他认为:如果监护人死后,其继承人继续处理被监护人的事务,或者在监护人的保险箱中发现了被监护人的钱财并予以消费,或者收取了监护人曾约定要取得的钱财,那么该继承人就应当以自己的名义在监护诉讼中承担责任。 因为既然允许针对继承人因其自身的故意而进行诉讼价值的宣誓,那么显而易见,他因自身的故意在监护诉讼中承担责任。
§27.7.4.1Neglegentia plane propria heredi non imputabitur.
显然,继承人自身的过失不应归咎于他。
§27.7.4.2Usuras quoque eius pecuniae, quam pupillarem agitauit, praestare debet heres tutoris: quantas autem et cuius temporis usuras praestare debeat, ex bono et aequo constitui ab iudice oportet.
监护人的继承人还必须偿付他作为被监护人的资金而动用的那笔钱的利息;然而,他应当偿付多少利息以及何种期间的利息,应当由法官根据善意和公平来确定。
§27.7.4.3Fideiussores a tutoribus nominati si praesentes fuerunt et non contradixerunt et nomina sua referri in acta publica passi sunt, aequum est perinde teneri, atque si iure legitimo stipulatio interposita fuisset.
如果由监护人指定的保证人在场,且未提出异议,并容许将自己的名字载入公文,那么,让他们承担责任,就像依法缔结了口头协定一样,这是公平的。
eadem causa uidetur adfirmatorum, qui scilicet cum idoneos esse tutores adfirmauerint, fideiussorum uicem sustinent.
推荐人的情况似乎也是如此,因为他们既然声称监护人是合格的,他们便承担了保证人的角色。