[ULPIANUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §27.6.11.prFalsus tutor, qui in contrahendo auctor minori duodecim uel quattuordecim annis fuerit, tenebitur in factum actione propter dolum malum.
[乌尔比安《告示评注》第三十五编] 在缔结契约时为未满十二岁或十四岁的未成年人提供授权的虚假监护人,将因恶意而依事实诉权承担责任。
§27.6.11.1Cuiuscumque condicionis fuerit uel sui iuris uel alieni, qui dolo malo auctoritatem accommodauit, tenebitur hoc edicto.
无论其法律身份如何,无论是自权人还是他权人,凡恶意给予授权者,均依本告示承担责任。
§27.6.11.2Sed et si quis filiae familias auctor factus sit ad contrahendum, tenetur.
但是,如果有人为家女缔结契约提供授权,他亦承担责任。
idemque iuris est, si ancillae quis tutore auctore credidisset: nam omnibus istis modis propter tutorem decipitur is qui contraxit, quia aliter cum impubere contracturus non fuit, quam si tutoris auctoritas intercessisset.
若有人信赖后见人的授权而与女奴交易,亦适用同样的法律规则:因为在所有这些情形中,缔约人都因该监护人而被欺骗,否则,若无监护人的授权介入,他是不会与该未成年人缔结契约的。
§27.6.11.3Iulianus libro uicesimo primo digestorum tractat, in patrem debeat dari haec actio, qui filiam minorem duodecim annis nuptum dedit.
尤里安在《学说汇纂》第二十一编中讨论了是否应当针对将未满十二岁的女儿嫁出去的父亲提起该诉讼。
et magis probat patri ignoscendum esse, qui filiam suam maturius in familiam sponsi perducere uoluit: affectu enim propensiore magis quam dolo malo id uideri fecisse.
他更赞同应当宽恕该父亲,因为后者只是希望更早地将女儿送入未婚夫的家庭:人们认为他这样做是出于更深厚的爱,而非出于恶意。
§27.6.11.4Quod si intra duodecim annos haec decesserit, cum haberet dotem, putat Iulianus, si dolo malo conuersatus sit is ad quem dos pertinet, posse maritum doli mali exceptione condicentem summouere in casibus, in quibus dotem uel in totum uel in partem, si constabat matrimonium, fuerat lucraturus.
但是,如果该女儿在未满十二岁时去世,且当时保有一笔嫁妆,尤里安认为,如果嫁妆归属之人行为带有恶意,在(若婚姻曾有效成立)丈夫本可获得全部或部分嫁妆的情形下,丈夫可以通过恶意抗辩排除请求返还者的主张。