[ULPIANUS libro trigesimo sexto ad edictum. ] §27.5.1.prProtutelae actionem necessario praetor proposuit: nam quia plerumque incertum est, utrum quis tutor an uero quasi tutor pro tutore administrauerit tutelam, idcirco in utrumque casum actionem scripsit, ut siue tutor est siue non sit qui gessit, actione tamen teneretur.
执政官出于必要提出了准监护诉讼:因为通常不确定某人是作为监护人,还是作为准监护人代替监护人管理了监护事务,因此,执政官针对这两种情况都规定了诉讼,以便无论管理事务的人是监护人还是不是监护人,都必须通过该诉讼承担责任。
solent enim magni errores intercedere, ut discerni facile non possit, utrum quis tutor fuerit et sic gesserit, an uero non fuerit, pro tutore tamen munere functus sit.
因为经常会出现极大的错误,以至于无法轻易区分某人究竟是监护人并以此身份管理,还是实际上不是监护人,却以监护人的身份履行了职责。
§27.5.1.1Pro tutore autem negotia gerit, qui munere tutoris fungitur in re impuberis, siue se putet tutorem, siue scit non esse, finget tamen esse.
而以监护人身份管理事务的人,是指在未成年人的财产中履行监护人职责的人,无论他认为自己是监护人,还是明知自己不是却仍伪装成监护人。
§27.5.1.2Proinde et si seruus quasi tutor egerit, diuus Seuerus rescripsit dandum in dominum iudicium utile.
因此,即使奴隶以准监护人的身份行事,神圣的塞维鲁也曾批复,应当对主人授予有用诉讼。
§27.5.1.3Cum eo, qui pro tutore negotia gessit, etiam ante pubertatem agi posse nulla dubitatio est, quia tutor non est.
毫无疑问,即使在未成年人达致成年之前,也可以对以监护人身份管理事务的人提起诉讼,因为他并不是监护人。
§27.5.1.4Quare si quis finita tutela pro tutore negotia impuberis gessit, tenebitur.
因此,如果有人在监护终止后,以监护人身份管理了未成年人的事务,他将承担责任。
§27.5.1.5Sed et si prius pro tutore administrauerit, deinde quasi tutor, aeque tenebitur ex eo quod pro tutore administrauit, quamuis deuoluatur hic gestus in tutelae actionem.
但是,如果某人首先以监护人身份管理,随后又作为监护人管理,尽管这部分的管理行为会并入监护诉讼中,但他同样要对他以监护人身份管理期间的行为承担责任。
§27.5.1.6Si quis quasi tutor negotia gesserit eius qui iam pubes est neque tutorem habere potest, protutelae actio cessat: simili modo et si eius, qui nondum natus est.
如果有人对一个已经成年且不能再有监护人的人,以准监护人身份管理其事务,则准监护诉讼不予适用;对于尚未出生的人的事务也是如此。
nam ut pro tutore quis gerat, eam esse personam oportet, cuius aetas recipiat tutorem, id est impuberem esse oportet.
因为,要使某人以监护人身份进行管理,被管理者必须是其年龄允许设立监护人的人,即必须是未成年人。
sed erit negotiorum gestorum actio.
但这将产生无因管理诉讼。
§27.5.1.7Si curator impuberi a praetore datus negotia gesserit, an, quasi pro tutore gesserit, teneatur, quaeritur.
如果由执政官给未成年人指定的财产管理人管理了事务,是否应当因其仿佛以监护人身份管理而承担责任,对此存在疑问。
et est uerius cessare hanc actionem, quia officio curatoris functus est.
更正确的看法是,该诉讼不予适用,因为他履行的是财产管理人的职责。
si quis tamen, cum tutor non esset, compulsus a praetore uel a praeside, dum se putat tutorem, gesserit tutelam, uidendum, an pro tutore teneatur.
然而,如果有人在并非监护人的情况下,受到执政官或省督的强迫,且自认为自己是监护人而管理了监护事务,必须探讨其是否应当以监护人身份承担责任。
et magis est, ut, quamuis compulsus gesserit, teneri tamen debeat, quia animo tutoris gessit, cum tutor non esset.
更为支持的观点是,尽管他是被迫管理的,但他仍应当承担责任,因为尽管他不是监护人,但他怀有监护人的意图而进行管理。
at iste curator non quasi tutor, sed quasi curator gessit.
但那名财产管理人并不是作为监护人,而是作为财产管理人管理事务的。
§27.5.1.8In protutelae iudicio usurae quoque ueniunt.
在准监护诉讼的审判中,利息也包括在内。
§27.5.1.9Sed utrum solummodo in id quod gessit tenebitur an uero in id etiam quod gerere debuit? et si quidem omnino non attigit tutelam, non tenebitur: neque enim attingere debuit qui tutor non fuit.
但是,他是仅对他实际管理的事情承担责任,还是也对他应当管理的事情承担责任? 如果他根本没有接触过监护事务,他将不承担责任:因为非监护人本无义务接触之。
quod si quaedam gessit, uidendum, an etiam eorum quae non gessit teneatur: et hactenus tenebitur, si alius gesturus fuit.
但如果他确实管理了某些事务,则必须探讨他是否也对他未管理的事物承担责任:如果换作他人,本会去管理,则他在此限度内承担责任。
sed et si cognito, quod tutor non fuit, abstinuit se administratione, uideamus, an teneatur, si necessarios pupilli non certiorauit, ut ei tutorem peterent: quod uerius est.
但是,即使在得知自己不是监护人后他停止了管理,让我们看看如果他没有通知被监护人的近亲以便他们为其申请监护人,他是否要承担责任;更正确的看法是,他应当承担责任。