[IULIANUS libro uicesimo primo digestorum. ] §27.4.4.prA tutela remotus eo loco haberi debet, quo esset finita tutela, et sicut actiones patitur perinde ac si pupillus pubes factus esset, ita contrario iudicio, si quid ei aberit, persequi debebit: nihil enim prohibet suspectum tutorem esse, quamuis complura in rem pupilli impenderit, quae eum amittere non oportet.
[尤里安《学说汇纂》第二十一卷] 被免除监护职务的人,应当被置于与监护已终止时相同的地位。 正如他要像受监护人已达成年那样承受诉讼一样,他也必须通过反诉,在其财产有所减损时,寻求追偿:因为,即使一个人为受监护人的财产支出了许多不应让他损失的费用,这也不妨碍他成为一个受嫌疑的监护人。