[ULPIANUS libro trigensimo sexto ad edictum. ] §27.4.3.prQuid ergo si plus in eum impendit, quam est in facultatibus? uideamus an possit hoc consequi.
[乌尔比安《告示注解》第三十六卷] 那么,如果监护人为受监护人支出的费用超过了其财产总额,该怎么办? 让我们看看他是否能收回这笔费用。
et Labeo scripsit posse.
拉贝奥写道这是可以的。
sic tamen accipiendum est, si expedit pupillo ita tutelam administrari: ceterum si non expedit, dicendum est absolui pupillum oportere: neque enim in hoc administrantur tutelae, ut mergantur pupilli.
然而,只有在以这种方式管理监护对受监护人有利的情况下,才应这样理解;但如果不合算,则应认为受监护人应当被免责。 因为管理监护的目的,绝不是为了让受监护人破产。
iudex igitur, qui contrario iudicio cognoscit, utilitatem pupilli spectabit et an tutor ex officio sumptus fecerit.
因此,审理反诉的法官将考量受监护人的利益,以及监护人是否因履行职务而支出了费用。
§27.4.3.1Contrarium iudicium an ad hoc quoque competat, ut quis a pupillo exigat liberationem, uidendum est.
还须看反诉是否也适用于此目的,即要求受监护人免除其责任。
et nemo dixit in hoc agere quem contrario posse, ut tutelae iudicio liberetur, sed tantum de his, quae ei propter tutelam absunt.
没有人说过谁能为了在监护之诉中获得免责而在反诉中起诉,而只能就因监护而使其财产减少的那些部分提起诉讼。
consequitur autem pecuniam, si quam de suo consumpsit, etiam cum usuris, sed uel trientibus, uel his quae in regione obseruantur, uel his quibus mutuatus est, si necesse habuit mutuari, ut pupillo ex iusta causa prorogaret, uel his a quibus pupillum liberauit, uel quibus caruit tutor, si nimium profuit pupillo pecuniam esse exsolutam.
此外,如果他用自己的钱进行了任何支出,他也可以收回这笔钱,甚至包括利息,但这要么是三分之一分利,要么是当地通行的利息,或者是他因有必要借款以便基于正当理由为受监护人展期而借款的利息,或者是他使受监护人免除债务所适用的利息,或者是如果清偿这笔钱对受监护人极度有利时监护人所失去的利息。
§27.4.3.2Plane si forte tutor aliquid pecuniae debuit faenerare, aliquid ipse pro pupillo soluit, nec ipse usuras consequitur nec pupillo praestabit.
显然,如果监护人本有义务将部分资金出借生息,而他自己又为受监护人支付了某些款项,那么他既不收回利息,也不向受监护人支付利息。
§27.4.3.3Quare et si in usus suos conuertit, deinde aliquid impendit in rem pupillarem, quam impendit desinit uertisse et exinde usuras non praestabit.
因此,即使他将资金转归己用,随后又为受监护人的事务支出了一些费用,那么对于他已支出的那部分,他便不再属于挪用,且从此不再为此支付利息。
et si ante impendit in rem pupillarem, mox in usus suos uertit, non uidebitur uertisse quantitatem, quae concurrit cum quantitate sibi debita, ut eius summae non praestet usuras.
而如果他先为受监护人的事务支出费用,不久又将资金转归己用,那么与应付给他的金额相重合的部分,将不被视为挪用,因而他不对该笔金额支付利息。
§27.4.3.4Usuras utrum tamdiu consequetur tutor quamdiu tutor est, an etiam post finitam tutelam, uideamus, an ex mora tantum.
让我们看看,监护人是仅在担任监护人期间收回利息,还是在监护结束后也收回利息,或者仅从产生迟延时起收回利息。
et magis est, ut, quoad ei reddatur pecunia, consequatur: nec enim debet ei sterilis esse pecunia.
更合理的看法是,直到钱款退还给他为止,他都应当收回利息;因为这笔钱不应当对他毫无收益。
§27.4.3.5Si tamen fuit in substantia pupilli unde consequetur, dicendum est non oportere eum usuras a pupillo exigere.
然而,如果受监护人的财产中有可供他受偿的部分,则应认为他不应当向受监护人索要利息。
§27.4.3.6Quid ergo, si de re pupillari non potuit sibi soluere, quia erat deposita ad praediorum comparationem? si quidem non postulauit a praetore, ut promatur pecunia uel hoc minus deponatur, sibi imputet: si uero hoc desiderauit nec impetrauit, dicendum est non deperire ei usuras in contrario iudicio.
那么,如果他无法从受监护人的财产中自己受偿,因为该款项已被存入以备购买土地,该怎么办? 如果他没有请求裁判官将钱款取出,或者少存入这部分金额,那他只能怪自己;但如果他提出了这个请求却未获批准,则应认为在反诉中他的利息并不会损失。
§27.4.3.7Sufficit tutori bene et diligenter negotia gessisse, etsi euentum aduersum habuit quod gestum est.
对于监护人来说,只要妥善且勤勉地管理了事务即为已足,即使所做之事的结果并不利。
§27.4.3.8Iudicio contrario tutelae praestatur et id, quod in rem pupilli uersum ante tutelam uel post tutelam, si negotiis tutelae tempore gestis nexum probatur, et quod ante impensum est, siue pro tutore negotia gessit et postea tutor constitutus est, uel uentri erat curator: sed et si non pro tutore negotia gerebat, debet uenire quod ante impensum est: deducuntur enim in tutelae iudicium sumptus, quoscumque fecerit in rem pupilli, sic tamen, si ex bona fide fecit.
在监护反诉中,即使在监护之前或之后用于受监护人利益的支出,只要能证明其与监护期间管理的事务有关联,也应予以补偿;在之前支出的费用,无论是他以监护人代理身份管理事务而后被任命为监护人,还是他担任胎儿管理人,都是如此。 但是,即使他并非以监护人代理身份管理事务,在之前支出的费用也应当包括在内。 因为无论他为受监护人的利益支出了何种费用,都应带入监护之诉中清算,但前提是他必须是基于诚信而支出的。
H §27.4.3.9anc actionem perpetuam esse palam est, et heredi et in heredem dari ceterosque successores et ad quos ea res pertinet et in eos.
显然,这一诉权是永久的,它既赋予继承人,也针对继承人而提起,同时也赋予其他承继人以及该事务归属之人,并针对他们提起。