Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §27.3.9.pr-27.3.9.7

监护关系的终止事由与提起监护之诉

第 4003 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章节阐述了各种情况下监护关系的终止(如因公缺席的结束、未成年兄弟成年、条件或期限的成就、财产没收等),以及随之而来的提起监护诉讼(tutelae iudicium)或其他诉讼的法律要件。

[ULPIANUS libro uicensimo quinto ad edictum. ] §27.3.9.prSi tutor rei publicae causa abesse coeperit ac per hoc fuerit excusatus, quod rei publicae causa aberit, tutelae iudicio locus est.
[乌尔比安,论告示第二十五卷] 如果监护人因公开始缺席,并因此以因公缺席为由被免除职务,则可以提起监护诉讼。
sed si desierit rei publicae causa abesse, consequenter desinit qui in locum eius datus est et tutelae conueniri poterit.
但如果他不再因公缺席,结果是,接替他而被任命的人便不再担任监护人,而他(原监护人)可以被提起监护诉讼。
§27.3.9.1Si duobus impuberibus fratribus tutor datus sit et alter eorum in legitimam tutelam fratris sui perfectae aetatis constituti reccidit, eum qui datus esset tutorem esse desisse Neratius ait.
如果为两个未成年的兄弟指定了一名监护人,而其中一人归入其已成年的兄弟的法定监护之下,内拉蒂乌斯认为,被指定的那个人便不再是监护人。
quia igitur desinit, erit tutelae actio etiam ex persona impuberis, quamuis, si testamento datus fuisset, non desineret esse tutor eius, qui adhuc erat impubes, quia semper legitima tutela testamentariae cedit.
因此,既然他不再是监护人,即使从未成年人本人的角度也将存在监护诉讼,尽管如果他是通过遗嘱被指定的,他就不会不再是那个仍未成年的人的监护人,因为法定监护总是让位于遗嘱监护。
§27.3.9.2Si testamento sub condicione tutor datus sit, deinde alius medio tempore ex inquisitione, dicendum est locum esse tutelae iudicio existente condicione, quia tutor esse desinit.
如果通过遗嘱附条件地指定了监护人,随后在过渡期间通过调查指定了另一名监护人,那么应当认为,在条件成就时可以提起监护诉讼,因为他(过渡期间的监护人)不再担任监护人。
§27.3.9.3Sed et si quis testamento usque ad tempus fuerit datus, idem erit dicendum.
但如果有人通过遗嘱被指定直到某一特定时间,也应当这样说。
§27.3.9.4Et generaliter quod traditum est pupillum cum tutore suo agere tutelae non posse hactenus uerum est, si eadem tutela sit: absurdum enim erat a tutore rationem administrationis negotiorum pupilli reposci, in qua adhuc perseueraret.
一般来说,关于被监护人不能对其监护人提起监护诉讼的传统规则,只有在属于同一监护的情况下才是正确的:因为要求监护人对他仍在继续进行的被监护人事务管理进行清算是不合理的。
in qua autem desinit tutor et iterum coepit esse, sic ex pristina administratione tutelae debitor est pupillo, quomodo si pecuniam creditam a patre eius accepisset.
但是,如果在某种情况下监护人终止了监护,然后又重新开始担任监护人,那么他因先前的监护管理而对被监护人负有的债务,就像他从其父亲那里接受了借款一样。
quem igitur effectum haec sententia habeat, uideamus: nam si solus tutor est, utique ipse secum non aget.
因此,让我们看看这一见解具有什么效果:因为如果他是唯一的监护人,他当然不会起诉自己。
sed uel per specialem curatorem conueniendus est uel pone eum contutorem habere, qui possit aduersus eum iudicem accipere, ex qua causa cum eo tutelae agi potest.
但是,要么应当通过特别财产管理人起诉他,要么假设他有一名共同监护人,该人能够针对他接受审判官,并因此可以对他提起监护诉讼。
quin immo si medio tempore soluendo esse desierit, imputabitur contutoribus, cur non egerunt cum eo.
不仅如此,如果在此期间他失去了偿付能力,为什么没有对他提起诉讼的责任将归咎于共同监护人们。
§27.3.9.5Si tutori curator sit adiunctus quamuis suspecto postulato, non cogetur tutelae iudicium tutor suscipere, quia tutor maneret.
如果为监护人附加了财产管理人,即使已经提出了嫌疑弹劾,监护人也不会被强迫接受监护诉讼,因为他仍然是监护人。
§27.3.9.6Sed et si fuerit tutor confiscatus, aduersus fiscum dandam esse actionem constat ei qui loco eius curator datus sit uel contutoribus eius.
但是,即使监护人的财产被没收,也确定应当向接替其位置而被指定的财产管理人或向其共同监护人们授予针对国库的诉权。
§27.3.9.7Ceterae actiones praeter tutelae aduersus tutorem competunt, etsi adhuc tutelam administrant, ueluti furti, damni iniuriae, condictio.
除监护诉讼外,其他针对监护人的诉讼即使在他们仍在管理监护事务时也可以提起,例如盗窃之诉、不法损害赔偿之诉、不当得利返还之诉。

词汇与语法注释

  1. 27.3.9.prconueniri poterit — 主语是结束公务缺席并归来的原监护人(tutor)。随着公务缺席的结束,接替其位置的监护人(qui in locum eius datus est)终止职务,原监护人恢复职务,因而可以作为被告被提起监护诉讼(tutelae)。
  2. 27.3.9.1fratris sui perfectae aetatis constituti — 属格短语 perfectae aetatis 是性质属格,修饰 fratris sui(他的兄弟)。constituti 是与 fratris 一致的属格分词,意思是“已达到成年(处于成年状态)的他的兄弟”。
  3. 27.3.9.4in qua adhuc perseueraret — 关系代词 qua 的先行词是 administrationis。虚拟语气 perseueraret 用于解释一般规则(被监护人不能起诉其监护人)的从句中,用以描绘其荒谬性(absurdum erat)的情况或原因。
  4. 27.3.9.6ei qui loco eius curator datus sit uel contutoribus eius — 此短语是伴随被动动形容词结构 dandam esse actionem 的施事与格(dative of agent),指明了被授予针对国库(aduersus fiscum)提起诉讼之权的主体。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §27.3.9.pr-27.3.9.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:27.3.9.pr-27.3.9.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。