[PAPINIANUS libro uicesimo quinto quaestionum. ] §27.3.18.prCum tutor negotiis impuberis administratis pupillum paterna hereditate abstinet, bonis patris uenditis tractari solet, utilis actio pupillo relinqui an creditoribus concedi debeat.
[帕比尼安《问题集》第二十五卷] 当监护人在管理了未成年人的事务后,使被监护人放弃其父亲的遗产时,在变卖父亲的财产之际,通常会探讨是应当将拟制诉权留给被监护人,还是应当将其授予债权人。
et probatur actionem inter pupillum et creditores patris esse diuidendam, scilicet ut quod rationi bonorum per tutorem deerit creditoribus reddatur, quod autem dolo uel culpa tutoris in officio pupilli perperam abstenti contractum est, puero relinquatur.
并且,人们赞同该诉权应当在被监护人与父亲的债权人之间进行分配,即:因监护人而在财产账目中短缺的部分,应当返还给债权人;而因监护人在对待被不当排除的被监护人的职务中,由于其故意或过失而产生的债务,则应当留给该少年。
quae actio sine dubio non prius competet, quam pupillus ad pubertatem peruenerit: sed illa confestim creditoribus datur.
毫无疑问,这一诉权在被监护人达到成年之前不会产生;但那另一项诉权则会立即授予债权人。