[ULPIANUS libro primo disputationum. ] §27.3.15.prSi ex duobus tutoribus cum altero quis transegisset, quamuis ob dolum communem, transactio nihil proderit alteri, nec immerito, cum unusquisque doli sui poenam sufferat.
[乌尔比安,论辩集第一卷]\n\n如果有人与两个监护人中的一人达成了和解,即使是因为共同的欺诈,该和解对另一人也毫无益处,这并非没有道理,因为每个人都应当承担其自身欺诈的惩罚。
quod si conuentus alter praestitisset, proficiet id quod praestitit ei qui conuentus non est: licet enim doli ambo rei sint, tamen sufficit unum satisfacere, ut in duobus, quibus res commodata est uel deposita quibusque mandatum est.
但是,如果被起诉的一方已经进行了给付,他所给付的份额将有利于未被起诉的另一方:因为虽然双方都对欺诈承担责任,但由一人履行债务便已足够,这正如在事物被使用借贷或寄托,以及被委托给两个人的情形中一样。