[ULPIANUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §27.3.11.prSi filius familias tutelam administrauerit, deinde fuerit emancipatus, remanere eum tutorem Iulianus ait et cum pupillus adoleuerit, agendum cum eo eius quidem temporis, quod est ante emancipationem, in quantum facere potest, eius uero, quod est post emancipationem, in solidum, cum patre uero dumtaxat de peculio: manere enim aduersus eum etiam post pubertatem de peculio actionem: neque enim ante annus cedit, intra quem de peculio actio datur, quam tutela fuerit finita.
[乌尔比安,论告示第三十五卷] 如果家子管理了监护事务,随后被解放,朱利安认为,他仍然是监护人;并且当被监护人达到成年时,应当对他提起诉讼:对于解放之前的时期,在能力所及的限度内;而对于解放之后的时期,则应承担全部责任;但对父亲起诉,则仅以特有财产为限。 因为,即使在成年之后,针对他的特有财产诉权依然存在;因为,授予特有财产诉权的一年期限,在监护结束之前并不开始起算。