Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §27.3.1.pr-27.3.1.10

监护诉讼中监护人的责任标准与各项费用

第 3994 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节规定了监护诉讼中监护人的责任标准(故意、过失、等同于管理自己事务的勤勉),并讨论了关于被监护人亲属的扶养费、奴隶审问以及扣除必要管理费用的具体规则。

[ULPIANUS libro trigesimo sexto ad edictum. ] §27.3.1.prIn omnibus quae fecit tutor, cum facere non deberet, item in his quae non fecit, rationem reddet hoc iudicio, praestando dolum, culpam et quantam in suis rebus diligentiam.
[乌尔比安,《告示注解》第三十六卷] 对于监护人在不应当做而做了的所有事情上,以及同样在他未做的事情上,他应在此诉讼中进行账目报告,并对故意、过失以及等同于其在自己事务中的勤勉承担责任。
§27.3.1.1Unde quaeritur apud Iulianum libro uicensimo primo digestorum, si tutor pupillo auctoritatem ad mortis causa donationem accommodauerit, an tutelae iudicio teneatur.
因此,在尤里安《学说汇纂》第二十一卷中提出了一个问题:如果监护人对被监护人的死因赠与给予了同意,他是否应在监护诉讼中承担责任?
et ait teneri eum: nam sicuti testamenti factio, inquit, pupillis concessa non est, ita nec mortis quidem causa donationes permittendae sunt.
他说,他应承担责任;因为他说,正如被监护人未被赋予订立遗嘱的能力一样,死因赠与也是不应当被允许的。
§27.3.1.2Sed et si non mortis causa donauerit tutore auctore, idem Iulianus scripsit plerosque quidem putare non ualere donationem, et plerumque ita est: sed nonnullos casus posse existere, quibus sine reprehensione tutor auctor fit pupillo ad deminuendum, decreto scilicet interueniente: ueluti si matri aut sorori, quae aliter se tueri non possunt, tutor alimenta praestiterit: nam cum bonae fidei iudicium sit, nemo feret, inquit, aut pupillum aut substitutum eius querentes, quod tam coniunctae personae alitae sint: quin immo per contrarium putat posse cum tutore agi tutelae, si tale officium praetermiserit.
但是,即使在非死因赠与中,如果被监护人在监护人同意下进行了赠与,同一尤里安也写道,多数人确实认为该赠与无效,且通常确实如此;但也可能存在某些情况,在这些情况下,监护人毫无指责地同意被监护人减少其财产,当然这需要有裁定介入:例如,如果监护人向无法以其他方式自养的母亲或姐妹提供了抚养费。 他说,因为这是诚信之诉,所以没有人会容忍被监护人或其替代继承人抱怨如此亲近的人得到了扶养;不仅如此,相反,他认为如果监护人忽略了这一义务,就可以对其提起监护之诉。
§27.3.1.3Officio tutoris incumbit etiam rationes actus sui conficere et pupillo reddere: ceterum si non fecit aut si factas non exhibet, hoc nomine iudicio tutelae tenebitur.
编制其管理行为的账目并向被监护人提交,也属于监护人的职责;但如果他未这样做,或者未出示已编制的账目,他将在此项名义下在监护诉讼中承担责任。
de seruis quoque interrogationes, sed et quaestiones habendas et hoc officio iudicis conuenire placuit.
还规定,对奴隶进行审问,乃至进行严刑拷问,也是适当的,且这符合法官的职责。
nam diuus Seuerus decreuit, cum neque inuentaria neque auctionalia proferentur, remedio eo uti debere, ut rationes a seruis qui rem gesserant proferantur: has rationes si esse mala fide conscriptas a seruis dicunt tutores, etiam in quaestionem serui interrogari poterunt.
因为神圣塞维鲁曾裁定,在既未提交财产清单也未提交拍卖记录时,应当采用以下补救措施:由管理事务的奴隶提交账目;如果监护人声称这些账目是奴隶恶意编制的,则在严刑拷问中也可以对奴隶进行审问。
§27.3.1.4Praeterea si matrem aluit pupilli tutor, putat Labeo imputare eum posse: sed est uerius non nisi perquam egenti dedit, imputare eum oportere de largis facultatibus pupilli: utrumque igitur concurrere oportet, ut et mater egena sit et filius in facultatibus positus.
此外,如果监护人扶养了被监护人的母亲,拉贝奥认为他可以扣除该费用;但更正确的观点是,只有当他是向极度贫困之人提供,且是从被监护人充裕的财产中提供时,他才应当进行扣除;因此,必须两个条件同时具备,即母亲贫困且儿子拥有资产。
§27.3.1.5Sed si munus nuptiale matri pupilli miserit, non eum pupillo imputaturum Labeo scripsit: nec perquam necessaria est ista muneratio.
但是,如果他向被监护人的母亲赠送了婚礼礼物,拉贝奥写道,他不得将其计入被监护人的账目;因为这种赠礼并非极度必要。
§27.3.1.6Si pupillis tutores pater dedit, inter quos et libertum suum, perque eum uoluerit tutelam administrari, et tutores certam summam ei statuerunt, quia aliter se exhibere non poterat, habendam eius rationem quod statutum est Mela existimat.
如果父亲为被监护人指定了数个监护人,其中也包括他自己的解放自由人,并希望通过他来管理监护事务,而监护人们因为他无法以其他方式维持生活而为他定了一笔确定的金额,梅拉认为,对已确定的该笔金额应当予以承认。
§27.3.1.7Ergo et si ex inquisitione propter rei notitiam fuerit datus tutor eique alimenta statuerint contutores, debebit eorum ratio haberi, quia iusta causa est praestandi.
因此,同样地,如果因熟悉财产状况而经调查指定了一名监护人,且共同监护人为其确定了生活费,则该笔费用应当予以承认,因为存在提供该笔费用的正当原因。
§27.3.1.8Sed et si seruis cibaria praestiterit uel libertis, scilicet rei pupilli necessariis, dicendum est reputaturum: idemque et si liberis hominibus, si tamen ratio praestandi iusta intercedat.
但是,如果他向奴隶或解放自由人——当然是为被监护人的财产所必需的人——提供了口粮,应当认为他可以进行扣除;即使对于自由人,如果存在提供该费用的正当原因,也是如此。
§27.3.1.9Item sumptus litis tutor reputabit et uiatica, si ex officio necesse habuit aliquo excurrere uel proficisci.
同样,如果监护人因其职责有必要前往某地或旅行,他将扣除诉讼费用和旅费。
§27.3.1.10Nunc tractemus, si plures tutelam pupilli administrauerint, pro qua quisque eorum parte conueniendus sit.
现在让我们探讨,如果数人管理了被监护人的监护事务,他们中的每个人应当按何种份额被起诉。

词汇与语法注释

  1. §27.3.1.prquantam in suis rebus diligentiam — 在 quantam 之后省略了诸如 adhibere solet(习惯于表现出)之类的动词。短语 quantam ... diligentiam 用作动名词 praestando 的宾语。
  2. §27.3.1.2nemo feret ... querentes — 动词 feret(容忍)支配宾格 pupillum aut substitutum eius 和现在分词 querentes,构成了“没有人会容忍被监护人或其替代继承人抱怨……”的句式。
  3. §27.3.1.4non nisi perquam egenti dedit, imputare eum oportere — 在宾格加不定式从句 imputare eum oportere(该从句用作 est uerius 的主语)中,嵌套了条件从句 non nisi ... dedit(除非他给予了极度贫困之人)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §27.3.1.pr-27.3.1.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:27.3.1.pr-27.3.1.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。