[ULPIANUS libro trigesimo quarto ad edictum. ] §27.2.1.prSolet praetor frequentissime adiri, ut constituat, ubi filii uel alantur uel morentur, non tantum in postumis, uerum omnino in pueris.
[乌尔比安,《告示注解》第三十四卷] 法务官通常非常频繁地接受申诉,以确定子女应当在何处受抚养或居住,这不仅适用于遗腹子,而且普遍适用于所有儿童。
§27.2.1.1Et solet ex persona, ex condicione et ex tempore statuere, ubi potius alendus sit: et nonnumquam a uoluntate patris recedit praetor.
而且,法务官通常根据当事人的身份、所处境况以及具体时机,来决定孩子更应该在何处受抚养;有时,法务官也会背离父亲的意愿。
denique cum quidam testamento suo cauisset, ut filius apud substitutum educetur, imperator Seuerus rescripsit praetorem aestimare debere praesentibus ceteris propinquis liberorum: id enim agere praetorem oportet, ut sine ulla maligna suspicione alatur partus et educetur.
事实上,当某人在遗言中规定其儿子应在替补继承人处受教育时,皇帝塞维鲁签署复奏称,法务官应当在子女的其他亲属在场的情况下进行评估:因为法务官应当做的是,使孩子在没有任何邪恶怀疑的情况下获得抚养和教育。
§27.2.1.2Quamuis autem praetor recusantem apud se educari non polliceatur se coacturum, attamen quaestionis est, an debeat etiam inuitum cogere, ut puta libertum, parentem uel quem alium de adfinibus cognatisue.
然而,虽然法务官并不承诺他将强迫那个拒绝让孩子在自己处受教育的人,但仍然存在疑问,他是否应当强迫一个不情愿的人,例如解放自由人、父母,或者其他姻亲及血亲。
et magis est, ut interdum debeat id facere.
而更合理的观点是,他有时应当这样做。
§27.2.1.3Certe non male dicetur, si legatarius uel heres educationem recuset testamento sibi iniunctam, denegari ei actiones debere exemplo tutoris testamento dati: quod ita demum placuit, si idcirco sit relictum: ceterum si esset relicturus, etiamsi educationem recusaturum sciret, non denegabitur ei actio, et ita diuus Seuerus saepissime statuit.
确实,如果受遗赠人或继承人拒绝遗嘱中强加给他的抚养义务,那么仿效遗嘱指定监护人的例子,应当驳回其诉权,这种说法并非不妥;而这一点,只有在遗产或遗赠确实是为此目的而留下的情况下才被认可。 但是,如果即使遗嘱人知道该人会拒绝抚养,也仍然打算留下,那么他的诉权将不被驳回,神圣的塞维鲁也经常如此决定。