[TRYPHONINUS libro tertio decimo disputationum. ] §27.10.16.prSi furioso puberi quamquam maiori annorum uiginti quinque curatorem pater testamento dederit, eum praetor dare debet secutus patris uoluntatem: manet enim ea datio curatoris apud praetorem, ut rescripto diui Marci continetur.
[特里丰尼努斯,《论辩录》第十三卷] 如果父亲在遗嘱中为已达青春期、虽然已满二十五岁的狂人指定了保佐人,执政官应当遵循父亲的意愿予以任命;因为正如神君马可的敕答中所规定的,保佐人的这一指定仍归由执政官决定。
H §27.10.16.1is consequens est, ut et si prodigo curatorem dederit pater, uoluntatem eius sequi debeat praetor eumque dare curatorem.
由此得出的结论是,即使父亲为浪费人指定了保佐人,执政官也应当遵循其意愿并任命其为保佐人。
sed utrum omnimodo, an ita, si futurum esset, ut, nisi pater aliquid testamento cauisset, praetor ei bonis interdicturus esset? et maxime si filios habeat iste prodigus?
但是,这究竟是在任何情况下都是如此,还是仅在如果父亲未在遗嘱中做出任何预防规定,执政官本就会禁止该浪费人管理和处分财产的情况下才如此? 特别是如果该浪费人有子女的话?
§27.10.16.2Potuit tamen pater et alias prouidere nepotibus suis, si eos iussisset heredes esse et exheredasset filium eique quod sufficeret alimentorum nomine ab eis certum legasset addita causa necessitateque iudicii sui: aut si non habuit in potestate nepotes, quoniam emancipato iam filio nati fuissent, sub condicione eos heredes instituere, ut emanciparentur a patre prodigo.
然而,父亲也可以通过其他方式为他的孙子女们提供保障,如果他指定他们为继承人并剥夺了儿子的继承权,同时从孙子女那里留给儿子一笔以扶养费为名且足以维持生活的特定遗赠,并附上他做出这一决定的原因和必要性;或者,如果他并未将孙子女置于自己的权力之下(因为他们在儿子已经获得解放后才出生),则在他们应当被其浪费人父亲解放的条件下,指定他们为继承人。
§27.10.16.3Sed quid si nec ad hoc consensurus esset prodigus? sed per omnia iudicium testatoris sequendum est, ne, quem pater uero consilio prodigum credidit, eum magistratus propter aliquid forte suum uitium idoneum putauerit.
但是,如果该浪费人甚至对此也不予同意,那又该如何? 然而,在一切事情上都必须遵循遗嘱人的决定,以免执政官因其自身的某种过错,将父亲基于真实考量而认定为浪费人的人误认为合适的人。