[IDEM libro tertio decimo disputationum. ] §27.1.45.prTitius filiis meis, quoad rei publicae causa non abierit, tutor esto'.
[同前,《讨论录》第十三卷] “只要提蒂乌斯不因公缺席,他便是我子女的监护人。
gessit tutelam ex testamento delatam, deinde rei publicae causa abesse coepit et desiit.
”他履行了遗嘱授予的监护职责,随后开始因公缺席,接着因公缺席结束。
an quasi noua tutela nunc delata excusari debeat etiam ob absentiam rei publicae causa, an, quia praecessit testamentum absentiam ob publicam causam et est ab eo iam administrata tutela, non oporteat eum excusari? quid si liberos interea susceperit aut aliam excusationem parauit? magis est, ut haec una tutela sit: ideo nec excusationem ei competere nec agi tutelae ob prius tempus posse.
他是否应当以因公缺席为由免除,仿佛现在授予了新的监护权一样? 还是因为遗嘱在因公缺席之前,且监护已由他管理过,因而不应当免除他? 如果在期间他生育了子女或准备了其他免除事由,该如何? 更合适的是认为这是一项单一的监护,因此,他既不能获得免除,也不能因之前的期间而被提起监护之诉。
§27.1.45.1Sed si ita scriptum in testamento fuit: 'Titius tutor esto: cum rei publicae causa aberit, tutor ne esto: cum redierit, tutor esto', quid de excusatione aut ob absentiam rei publicae causa aut aliam quae post obuenit dici oporteat, uideamus.
但是,如果遗嘱中是这样写的:“提蒂乌斯为监护人;当他因公缺席时,不要作监护人;当他归来时,作监护人”,让我们看看对于因公缺席或随后发生的其他事由的免除,应当如何说明。
praecedit autem alia quaestio, testamento ex die uel sub condicione tutores dati an se excusare ante diem condicionemue necesse habeant et in primis an iam dies quinquaginta eis cedant, intra quos necesse est causas excusationis exercere.
然而,另一个问题在此之前:由遗嘱规定自某日起或在某种条件下指定的监护人,是否有必要在期限届至或条件成就前请求免除,尤其是,在必须行使免除理由的五十天期限是否已经开始对他们起算?
sed uerum est non ante esse tutorem, quam dies uenerit: nam nec antequam adita sit hereditas.
但真实情况是,在期限到来之前,他并不是监护人,因为在继承被接受之前,他也还不是。
quia igitur ex eodem testamento iam gesta fuit tutela et qui excusatus est alias afuturus rei publicae causa, reuersus continuo haeret tutelis ante susceptis etiam intra annum, sed hic ex ipso testamento desierit esse tutor et ideo ex secunda tutela excusare se potest.
因此,因为根据同一遗嘱,监护事务已经进行过,而因行将因公缺席而被免除的人,在归来后,即使在一年之内,也必须立即继续承担先前接受的监护;但是,此人根据遗嘱本身已经终止了监护人的身份,因此他可以免除自己的第二项监护。
§27.1.45.2Si a praetore detur curator mente capto aut muto siue uentri, excusatur iure liberorum.
如果由裁判官为精神失常者、聋哑人或胎儿指定保佐人,他可以通过子女数量的特权获得免除。
§27.1.45.3Romae datos tutores eos tantum accipere debemus, qui uel a praefecto urbis uel a praetore uel in testamento Romae confecto uel in continentibus dati sunt.
我们应当将“在罗马指定的监护人”仅理解为由城市长官、裁判官指定,或在罗马或其邻近地区制作的遗嘱中指定的监护人。
§27.1.45.4Si tanta corporis aut mentis ualetudine ab agendis rebus libertus prohibeatur, ut ne suis quidem negotiis sufficiat, necessitati erit subcumbendum, ne inpossibile iniungatur tutelae munus, quod obiri a liberto non potest cum incommodo pupilli et aduersus utilitatem eius.
如果解放自由人因身体或精神上的严重疾病而无法处理事务,以至于连自己的事务也无法应付,那么必须屈服于这种必然性,以免强加一项不可能履行的监护职责,因为解放自由人若履行该职责,会对未成年人造成不便并违背其利益。