[PAULUS libro sexto quaestionum. ] §27.1.31.prSi is, qui tres tutelas administrabat, duobus pupillis diuersis decretis datus est qui potuit excusari, et priusquam causas excusationis allegaret, unus ex pupillis, quorum iam tutelam administrabat, decessit, ubi desiit ei competere excusatio, statim tenuit eum prius decretum, quasi in loco tertiae tutelae quarta subroganda: nam ipso iure tutor est et antequam excusetur.
[保罗,《疑问集》第六卷] 如果一个正在管理三个监护职务的人,通过不同的决定被指定给两个不同的被监护人,因而本可以申请免除,但在他提出免除理由之前,他已经管理其监护职务的被监护人之一去世了,那么,当他不再享有免除权时,先前的决定立即对他具有约束力,就好像第四个监护要代替第三个监护的位置一样:因为即使在被免除之前,他在法律上当然就是监护人。
potuit ergo tutela eius, qui nunc quarto loco inuenitur, excusari: sed cum non sit excusatus, necessario subeundum est onus illius quoque tutelae.
因此,对于现在处于第四位的人的监护,本是可以免除的;但由于他未被免除,他也必须必然地承担该监护的负担。
nec me mouet, quod dicat aliquis hoc ne exigi, an administretur tutela: hoc enim eo pertinet, ne sit finita administratio: ceterum si periculum sustineat cessationis, puto ei imputandam eam quoque tutelam.
即使有人说,不应要求查明监护是否实际被管理,这也不会动摇我:因为这关系到管理尚未结束;但如果他承担不作为的风险,我认为也必须把该监护归咎于他。
§27.1.31.1Idem euenire potest, si duobus testamentis, cum haberet tres tutelas, tutor datus est: ubi non apertarum tabularum tempus inspici debebit, si quaeratur, quae prior delata sit tutela, sed aditae hereditatis uel condicionis existentis.
如果他在拥有三个监护职务时,通过两份遗嘱被指定为监护人,也可能发生同样的情况:此时如果询问哪一个监护是先被赋予的,不应当看遗嘱书板被开启的时间,而应当看继承被接受的时间,或者条件成就的时间。
§27.1.31.2Illa quoque erit differentia tutelarum, de quibus diximus, si tertia et quarta sit delata, licet in quartam prius detentus sit, quod huius, id est quartae, ex quo iussus est administrare, illius ex quo datus est periculum sustinet.
如果赋予了第三个和第四个监护,即使他先被拘束于第四个监护中,我们所说的监护之间的区别也同样存在,因为对于后者即第四个监护,他自被命令管理之日起承担风险,而对于前者(第三个监护),他自被指定之日起承担风险。
§27.1.31.3Eum, qui pupillum bonis paternis abstinuerat, detinendum in quarta tutela existimaui quasi deposita illa.
我认为,对于使被监护人放弃父系财产的人,应当将其留任于第四个监护中,就好像那一个(先前的)监护已经放弃了一样。
§27.1.31.4Ceterum putarem recte facturum praetorem, si etiam unam tutelam sufficere crediderit, si tam diffusa et negotiosa sit, ut pro pluribus cedat.
此外,我认为,如果某一个监护如此广泛且事务繁杂,以至于可以相当于多个监护,那么即使执政官认为仅这一个监护就足够(免除其他),他也是在正确地行事。
neque igitur fratres consortes plurium loco habendi sunt, neque non fratres, si idem patrimonium habent et ratio administrationis pariter reddenda sit.
因此,既不应将作为共同继承人的兄弟视为处于多个监护的位置,也不应将非兄弟但在拥有相同财产且管理账目须同样呈报的情况下视为如此。
et ex diuerso fratres diuiso patrimonio duae tutelae sunt: non enim, ut dixi, numerus pupillorum, sed difficultas rationum conficiendarum et reddendarum consideranda est.
反之,如果兄弟的财产已被分割,则是两个监护:因为正如我所说,不应考虑被监护人的数量,而应考虑编制和呈报账目的困难程度。