[GAIUS libro duodecimo ad edictum prouinciale. ] §26.8.9.prObligari ex omni contractu pupillus sine tutoris auctoritate non potest: adquirere autem sibi stipulando et per traditionem accipiendo etiam sine tutoris auctoritate potest: sed credendo obligare sibi non potest, quia sine tutoris auctoritate nihil alienare potest.
[盖尤斯,在《地方告示注》第十二卷] 未成年人未经监护人批准,不能因任何合同而承担义务;但即使未经监护人批准,他也能够通过要约和接受交付来为自己取得财产或权利;但是,他不能通过出借而使他人对自己承担义务,因为未经监护人批准,他不能转让任何东西。
§26.8.9.1Ex hoc autem, quod pupillus nullam rem sine tutoris auctoritate alienare potest, apparet nec manumittere eum sine tutoris auctoritate posse.
另外,既然被监护人未经监护人批准不能转让任何财产,显然他未经监护人批准也不能解放奴隶。
hoc amplius licet tutoris auctoritate manumittat, debet e lege Aelia Sentia apud consilium causam probare.
此外,即使他经监护人批准进行解放,他也必须根据《埃利乌斯·塞恩提乌斯法》在会议上证明其理由。
§26.8.9.2Pupillus ex omnibus causis soluendo sine tutoris auctoritate nihil agit, quia nullum dominium transferre potest: si tamen creditor bona fide pecuniam pupilli consumpserit, liberabitur pupillus.
被监护人因任何原因在未经监护人批准的情况下进行清偿,均不产生效力,因为他不能转移任何所有权;然而,如果债权人善意消费了被监护人的钱款,被监护人将获得免责。
§26.8.9.3Hereditatem adire pupillus sine tutoris auctoritate non potest, quamuis lucrosa sit nec ullum habeat damnum.
被监护人未经监护人批准不能接受继承,即使该继承是有利可图的且没有任何损失。
§26.8.9.4Nec ex senatus consulto Trebelliano hereditatem recipere pupillus sine tutoris auctoritate potest.
被监护人也未能未经监护人批准根据《特雷贝利乌斯元老院决议》接受信托继承。
§26.8.9.5Tutor statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, post tempus uero aut per epistulam interposita eius auctoritas nihil agit.
监护人必须在交易本身进行时当场立即给予批准;事后或通过信件给予的批准不产生任何效力。
§26.8.9.6Etiamsi non exaudiat tutoris auctoritatem is qui cum pupillo contrahit, scriptis tamen hoc adprobetur, recte negotium geritur, ueluti si absenti pupillo per epistulam uendam aliquid aut locem et is tutoris auctoritate consentiat.
即使与被监护人订立合同的人没有听见监护人的批准,只要这能通过书面形式得到证明,交易即为有效进行;例如,如果我通过信件向不在场的被监护人出售或出租某种东西,而他经监护人批准对此表示同意。