[IDEM libro trigesimo sexto ad edictum. ] §26.7.9.prQuotiens tutor pecuniam pupillarem faenori dat, stipulatio hoc ordine facienda est.
【同前,告示评注第三十六卷】每当后见人将被后见人的资金有息贷出时,要式约款必须按以下顺序进行。
stipulari enim debet aut pupillus aut seruus pupilli: quod si neque pupillus eius aetatis erit, ut stipulari possit, neque seruum habebit, tunc ipse tutor quiue in eius potestate erit, quo casu Iulianus saepissime scripsit utilem actionem pupillo dandam.
因为,被后见人本人或被后见人的奴隶应当进行约款;但如果被后见人尚未达到能够约款的年龄,且没有奴隶,那么后见人本人或处于其支配权之下的人应当进行约款,在这种情况下,尤里安非常频繁地写道,应当给予被后见人有用诉讼。
sed et si absens sit pupillus, oportere tutorem suo nomine stipulari nequaquam ambigendum est.
但是,即使被后见人不在场,后见人应当以自己的名义进行约款,这也是不容置疑的。
§26.7.9.1Si pater familias eum, pro quo fideiussit, tutorem dederit filio suo, officio tutoris conuenit, ut, cum dies pecuniae praeterierit, creditori debitum soluat: et ideo cessante eo si pupillus suae tutelae factus soluerit ex causa fideiussoria, non solum mandati, sed etiam tutelae agere poterit: hoc enim ei imputatur, cur pro se non soluerit.
如果家父将自己曾为其提供保证的人指定为其子的后见人,那么在资金期限届满时向债权人偿还债务,乃是后见人之职责。 因此,若后见人未予履行,而被后见人在摆脱后见关系后,基于保证原因予以偿还,则不仅可以提起委任之诉,亦可提起后见之诉;因为这归责于他,即他为何不为自己予以偿还。
quod si in diem debitor fuit iste tutor, quibusdam uidetur non uenire in tutelae iudicium, si modo is dies post tutelam finitam superuenit: quod si dies adhuc durante tutela uenit, putant omnimodo deuolui in tutelae iudicium.
但如果该后见人是附期限的债务人,在某些人看来,只要该期限是在后见关系结束之后届至,则其不进入后见裁判。 但如果期限是在后见关系存续期间届至,他们认为应当一律转入后见裁判。
ego et hoc et superius ita uerum puto, si facultatibus labi tutor coepit: ceterum si idoneus tutor fuit, nihil uenire in tutelae iudicio.
我(乌尔比安)认为,无论是这种情况还是前一种情况,只有在后见人开始陷入财产拮据时才属正确;但如果后见人资力充足,则后见裁判中不进入任何内容。
nec quisquam putet nullum effectum hoc habere: namque si quis dixerit in tutelae iudicium deuolui, et priuilegio locus est et fideiussores tenebuntur, si rem saluam fore cautum est.
任何人都不应当认为这没有任何效果;因为如果有人说其转入后见裁判,则不仅有适用特权的空间,而且如果已担保财产安全,保证人也将承担责任。
§26.7.9.2Item si temporali actione fuit obligatus tutor, dicendum est locum esse tutelae iudicio, ut perpetua actio sit.
同样地,如果后见人因定期之诉而负有义务,则应当指出存在后见裁判的空间,以便使该诉讼成为永久之诉。
§26.7.9.3Et generaliter quod aduersus alium praestare debuit pupillo suo, id aduersus se quoque praestare debet, fortassis et plus: aduersus alios enim experiri sine actione non potuit, aduersus se potuit.
通常而言,后见人应当为被后见人针对他人履行的行为,其针对自己亦应当履行,甚至可能更多;因为针对他人,若无诉讼他无法尝试,但针对自己他却可以。
§26.7.9.4Sed si sub usuris grauioribus patri pupilli pecuniam debuit quam sint pupillares, uidendum est, an ei aliquid imputetur.
但如果他欠被后见人父亲的资金所附的利息高于被后见人的法定利息,则必须考察是否应对其进行任何归责。
et si quidem soluit, nihil est quod ei imputetur: potuit enim soluere nec onerare se usuris: si uero non soluit, usuras cogendus est agnoscere, quas a se exigere debuit.
如果他确实偿还了,则无可归责于他之处;因为他能够予以偿还而不使自己承受利息负担。 但如果他未予偿还,则必须强迫他承认利息,即他应当向自己催收的利息。
§26.7.9.5Sicut autem soluere tutor quod debet, ita et exigere quod sibi debetur potest, si creditor fuit patris pupilli: nam et sibi soluere potest, si modo fuit pecunia unde soluat, et si usurae fuerunt grauiores quae ei debebantur, releuabitur eis pupillus, quia tutor se potuit liberare, sicut aliis quoque soluere et potuit et debuit.
正如后见人应当偿还其所欠之债一样,如果他是被后见人父亲的债权人,他亦可催收欠自己的债务。 因为只要有可用于偿还的资金,他就可以向自己偿还,且如果欠他的利息较高,被后见人亦将从中获得减轻,因为后见人能够使自己获得免除,正如他亦能够且应当向他人偿还一样。
§26.7.9.6Nec utique necesse habet, si conueniatur, per iudicem soluere, idcircoque si mala causa pupillaris est, denuntiare sibi uerum debet.
而且,如果他被起诉,他并非必须通过裁判官予以偿还,因此,如果被后见人的诉因不佳,他应当向自己通告真实情况。
denique imperator Antoninus cum patre etiam honoraria eos imputare pupillo prohibuit, si superuacaneam litem instituissent, cum conuenirentur a uero creditore: nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere.
最后,安东尼皇帝禁止后见人在被真正的债权人起诉而提起不必要的诉讼时,将裁判费用与父亲一同归责于被后见人;因为并不禁止后见人承认诚实信用。
§26.7.9.7Non tantum autem sibi soluere tutor, uerum etiam sibi creditam pecuniam scribere potest, ut Marcellus libro octauo digestorum scribsit, seque mutua pecunia poterit obligare sibi mutuam proscribendo.
此外,后见人不仅可以向自己偿还,还可以将贷给自己的资金记入账目,正如马尔切鲁斯在《学说汇纂》第八卷中所写的那样,且他可以通过将贷款写明贷给自己,从而使自己因消费借贷资金而承担义务。
§26.7.9.8Constat eum, qui ad augmentum datur, ut puta ad bona materna quae postea accesserunt uel ad quid aliud augmentum, administrare bona pristina non solere.
众所周知,为追加财产(例如此后增加的母亲一方的财产或其他追加财产)而指定的人,通常不管理原有的财产。
si autem suspectum facere priorem tutorem supersedit uel satis ab eo exigere, plectetur.
但如果他未将前任后见人宣布为有嫌疑者,或未向其要求足够的担保,他将受到惩罚。
§26.7.9.9Per contrarium autem qui datus est simpliciter tutor pupillo uel curator, si quid postea augmenti accesserit, periculo tenetur, quamuis soleat ad augmentum dari curator: quae res non facit, ut ipsa augmenta non pertineant ad curam priorum, ad quos omnis utilitas pupillorum debet pertinere.
相反,仅被指定为被后见人之后见人或保佐人者,在此后增加任何追加财产时,亦承担风险,尽管通常会为追加财产指定保佐人;这一事实并不导致追加财产本身不属于前任者的关照,因为被后见人的所有利益均应当归属于前任者。
siue igitur datus est, communicatur periculum cum prioribus, siue datus non est, tenetur administrationis necessitate is qui antea erat datus.
因此,无论是否指定了新的人,风险均与前任者共担,或者如果没有指定新的人,先前被指定者亦因管理之必要而承担责任。