Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §26.7.7.pr-26.7.7.15

编制财产目录的义务与资金管理中的后见人责任

第 3842 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段规定了后见人编制财产目录的义务、因迟延而生的过失责任、将资金转作私用或未投资时支付各种利息(被后见人利息或法定利息等)的规则,以及因共同后见人失职而承担连带责任的条件。

[IDEM libro trigesimo quinto ad edictum. ] §26.7.7.prTutor, qui repertorium non fecit, quod uulgo inuentarium appellatur, dolo fecisse uidetur, nisi forte aliqua necessaria et iustissima causa allegari possit, cur id factum non sit.
【同前,告示评注第三十五卷】未编制财产目录(俗称 inventarium)的后见人,被视为出于故意而未编制,除非碰巧能提出某种必要且极具说服力的正当理由,说明为何未予编制。
si quis igitur dolo inuentarium non fecerit, in ea condicione est, ut teneatur in id quod pupilli interest, quod ex iureiurando in litem aestimatur.
因此,若有人因故意而未编制财产目录,其处境将使其须在被后见人利益的额度内承担责任,而该额度是通过诉讼中的宣誓来估定的。
nihil itaque gerere ante inuentarium factum eum oportet, nisi id quod dilationem nec modicam exspectare possit.
因此,在编制财产目录之前,不应进行任何管理,除非是那些甚至不能容忍稍许延误的事项。
§26.7.7.1Si tutor cessauerit in distractione earum rerum quae tempore depereunt, suum periculum facit: debuit enim confestim officio suo fungi.
若后见人迟延变卖那些随时间推移而变质的物品,他将自行承担风险,因为他应当立即履行其职责。
quid si contutores exspectabat uel differentes uel etiam uolentes se excusare, an ei ignoscatur? et non facile ignoscetur: debuit enim partibus suis fungi non quidem praecipiti festinatione, sed nec moratoria cunctatione.
如果是为了等待那些拖延不决或甚至企图辞免的共同后见人,他是否应当被宽免? 这并不能轻易得到宽免:因为他应当履行自己的职责,既不能仓促急躁,也不能拖延犹豫。
§26.7.7.2Competet aduersus tutores tutelae actio, si male contraxerint, hoc est si praedia comparauerint non idonea per sordes aut gratiam.
若后见人恶意缔约,即出于私利或人情购买了不适宜的土地,则针对他们可以提起后见诉讼。
quid ergo si neque sordide neque gratiose, sed non bonam condicionem elegerint? recte quis dixerit solam latam neclegentiam eos praestare in hac parte debere.
那么,如果他们既非出于私利也非出于人情,而仅是选择了一个不佳的交易条件,又当如何? 人们可以正确地指出,在这方面,他们仅应对重大过失承担责任。
§26.7.7.3Si post depositionem pecuniae comparare praedia tutores neglexerunt, incipient in usuras conueniri: quamquam enim a praetore cogi eos oportet ad comparandum, tamen, si cessent, etiam usuris plectendi sunt tarditatis gratia, nisi si per eos factum non est quo minus compararent.
若在寄托资金之后,后见人怠于购买土地,他们将开始被诉请支付利息。 因为尽管应当由裁判官强制他们进行购买,但如果他们怠惰,也必须因其拖延而受利息惩罚,除非并非由于他们的原因导致未能购买。
§26.7.7.4Pecuniae, quam in usus suos conuerterunt tutores, legitimas usuras praestant, sed hoc ita demum, si euidenter doceantur pecuniam in usus suos conuertisse: ceterum non utique qui non faenerauit uel non deposuit, in suos usus uertit, et ita diuus Seuerus decreuit.
后见人对其转作私用的资金支付法定利息,但这仅在能明确证明他们已将资金转作私用的情况下方始成立。 因为,未贷出资金或未寄托资金的人并不必然是将资金转作私用,神君塞维鲁也曾如此裁决。
doceri igitur debet in usus suos pecuniam uertisse.
因此,必须证明他已将资金转作私用。
§26.7.7.5Uertisse in suos usus non accipimus eum, qui debitor patris pupilli fuit, deinde ipse sibi non soluit: hic enim eas usuras praestabit, quas patri promiserat.
我们不认为,作为被后见人父亲的债务人、随后未向自己偿还债务的人已将资金转作私用;因为此人将支付他曾向父亲承诺的利息。
§26.7.7.6Si tutor pecuniam pupillarem suo nomine faenerauit, ita demum cogetur usuras quas percepit praestare, si suscipiat pupillus ceterorum nominum periculum.
若后见人以自己的名义贷出被后见人的资金,只有在被后见人承担其他借贷名义风险的情况下,他才会被强制交付其收取的利息。
§26.7.7.7Si deponi oporteat pecunias ad praediorum comparationem, si quidem factum est, usurae non current: sin uero factum non est, si quidem nec praeceptum est, ut deponantur, pupillares praestabuntur, si praeceptum est et neglectum, de modo usurarum uidendum est.
若为了购买土地而应当寄托资金,如果确实已经寄托,则利息不予累计;但如果未予寄托,且若连寄托的命令也未曾发布,则应支付被后见人利息;如果发布了命令但被怠慢,则必须考量利息的利率。
et solent praetores comminari, ut, si non fiat depositio uel quanto tardius fiat, legitimae usurae praestentur: si igitur comminatio intercessit, iudex qui quandoque cognoscet, decretum praetoris sequetur.
而且裁判官通常会警告,如果不予寄托,或者迟延多久,就必须支付法定利息。 因此,如果存在警告,那么日后审理此案的裁判官将遵循该裁判官的决定。
§26.7.7.8Idem solent facere praetores etiam circa eos tutores, qui negant habere ad alendos pupillos penes se aliquid, ut quidquid constiterit penes eos esse, eius grauissima usura pendatur: et hoc persequi oportere iudicem palam est cum et alia poenae adiectione.
对于那些否认自己手中有任何可用于抚养被后见人的物品的后见人,裁判官也通常采取同样的做法,即凡是查明在他们手中的物品,均须支付其最沉重的利息;而显然,裁判官应当在加上其他处罚的同时追究此责任。
§26.7.7.9Residuarum autem summarum pupillares usuras pendi oportet.
然而,对于余额,应当支付被后见人利息。
§26.7.7.10Quae autem sunt pupillares usurae, uidendum est.
然而,有必要考量何为被后见人利息。
et apparet hanc esse formam usurarum, ut eius quidem pecuniae, quam quis in usus suos conuertit, legitimam usuram praestet.
显而易见,此类利息的规则如下:对于任何人转作私用的资金,他应当支付法定利息。
sed et si negauit apud se esse pecuniam et praetor pronuntiauit contra eum, legitimas soluere debebit, uel si moram depositioni fecit et praetor irrogauit ei legitimas.
但是,如果他否认资金在自己手中,而裁判官作出了针对他的裁决,或者他延迟了寄托且裁判官向他课以法定利息,他也必须支付法定利息。
sed et si, dum negat aliquam quantitatem penes se esse, pupillis ad onera sua expedienda imposuit necessitatem mutuam pecuniam legitimis usuris accipiendi, tenebitur in legitimas.
此外,若在他否认某笔款项在自己手中的期间,致使被后见人不得不按法定利息借入资金以应付其开销,他亦将承担法定利息。
item si a debitoribus legitimas exegit.
同样,若他向债务人收取了法定利息。
ex ceteris causis secundum morem prouinciae praestabit usuras aut quincunces aut trientes aut si quae aliae leuiores in prouincia frequentantur.
在其他情况下,他将根据行省的习惯支付五分之五利息(年息百分之五)或三分之一利息(年息百分之四),或者在该行省通用的其他更低的利息。
§26.7.7.11Usurae a tutoribus non statim exiguntur, sed interiecto tempore ad exigendum et ad collocandum duum mensum, idque in iudicio tutelae seruari solet: quod spatium seu laxamentum temporis tribui non oportet his, qui nummos impuberum uel adulescentium in suos usus conuerterunt.
后见人的利息并不会被立即追索,而是通常在后见人诉讼中给予两个月的时间用于收取和投资;但这一宽限或延期不应给予那些将未成年人或青少年的资金转作私用的人。
§26.7.7.12Si usuras exactas tutor uel curator usibus suis retinuerint, earum usuras agnoscere eos oportet: sane enim parui refert, utrum sortem pupillarem an usuras in usus suos conuerterint.
若后见人或保佐人将收取的利息留作私用,他们必须承认并支付该利息的利息:因为将被后见人的本金转作私用还是将利息转作私用,实属无关紧要。
§26.7.7.13Pecuniae, quae in arca fuit, etiam heredes curatoris tamdiu usuras praestabunt, quamdiu non interpellauerint, ut loco defuncti curator constituatur.
至于存放在金库中的资金,保佐人的继承人亦须支付利息,直至他们请求在已故保佐人的位置上另行指定保佐人为止。
§26.7.7.14Si tutor pro contutore condemnetur, an etiam in usuras condemnandus sit, quaeritur.
若后见人因共同后见人的原因而被判决承担责任,是否也应判令其支付利息,这值得探讨。
et placet, ut multis rescriptis continetur et Papinianus libro duodecimo quaestionum ait, etiam in usuras eum condemnandum, si suspectum facere supersedit, et quidem eas demum usuras cogendum praestare, quas etiam suae administrationis cogitur.
正如许多敕答所载,且巴比尼安在《问题集》第十二卷中所言,通常认为:如果他怠于对共同后见人提起不称职指控,他亦应被判令支付利息;而且确实,应当仅强制其交付那些就他自己的管理而言亦被强制交付的利息。
§26.7.7.15Sciendum est tutorem et post officium finitum usuras debere in diem, quo tutelam restituit.
须知,即使在职务终止后,后见人也必须支付利息,直至其交付后见财产之日。

词汇与语法注释

  1. 26.7.7.prnisi id quod dilationem nec modicam exspectare possit — 此处使用双重否定 `nec modicam`(“甚至不能是温和的/微小的”,即“一刻也不能”)以及关系子句中的虚拟式 `possit`,意为“除非是那些甚至不能容忍稍许延误的(紧急)事项”。这表明在编制财产目录之前,原则上不应进行任何管理行为,但极其紧迫和不可或缺的行为除外。
  2. 26.7.7.3nisi si per eos factum non est quo minus compararent — 非人称结构 `factum est` 配合连词 `quo minus` 表示“被阻碍做某事”。此处通过双重否定 `nisi` 与 `non` 的介入,表达了以下条件:“除非并非由于他们的原因而未能购买”(即,除非存在不归责于他们的障碍)。
  3. 26.7.7.6si suscipiat pupillus ceterorum nominum periculum — `ceterorum nominum` 为属格。在罗马法中,`nomen`(原意为“名字”,即账薄上的条目)指代债权。此处指“其他借贷债权(如无法收回等)的风险”。若后见人以自己的名义运用被后见人的资金,只有在被后见人承担所有这些运用结果(不仅包括利益,也包括不利益)的情况下,才能请求后见人交付所获取的利息。
  4. 26.7.7.14si suspectum facere supersedit — `suspectum facere`(直译为“使成为可疑者”)是罗马法中关于指控后见人不称职(`tutor suspectus`,可疑后见人)制度的技术性法律表达。配合动词 `supersedere`(免除、怠于),意为“如果他怠于指控共同后见不称职(提起罢免申请)”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §26.7.7.pr-26.7.7.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:26.7.7.pr-26.7.7.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。