Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §26.7.55.pr-26.7.55.4

多位监护人的共同风险与连带责任

第 3890 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本条讨论了存在多位监护人时的共同风险与连带责任原则,探讨了监护人盗窃被监护人财产时的责任范围,以及共同监护人对其他监护人偿付能力的调查与注意义务。

[IDEM libro quarto decimo disputationum. ] §26.7.55.prTres tutores pupillo dati sunt, unus tutelam gessit et soluendo non est, secundus Titio gerendam mandauit et Titius quaedam administrauit, tertius nihil omnino gessit: quaesitum est, quatenus quisque eorum teneatur.
[IDEM libro quarto decimo disputationum.] 被监护人被指定了三位监护人:第一位执行了监护但无偿付能力,第二位委托提修斯执行而提修斯管理了部分事务,第三位则完全没有执行。 现提出疑问,他们中的每一个人应当在何种范围内承担责任。
et tutorum quidem periculum commune est in administratione tutelae et in solidum uniuersi tenentur.
事实上,监护人在监护管理中的风险是共同的,全体成员须承担连带责任。
plane si pecunia numerata pupilli inter eos distributa est, non in maiorem summam quisque eorum quam accepit tenetur.
显然,如果被监护人的现款在他们之间进行了分配,他们中的每一个人所承担的责任不超出其所收受的数额。
§26.7.55.1Sed si ipsi tutores rem pupilli furati sunt, uideamus, an ea actione, quae proponitur ex lege duodecim tabularum aduersus tutorem in duplum, singuli in solidum teneantur et, quamuis unus duplum praestiterit, nihilo minus etiam alii teneantur: nam in aliis furibus eiusdem rei pluribus non est propterea ceteris poenae deprecatio, quod ab uno iam exacta est.
但是,如果监护人自己盗窃了被监护人的财产,让我们看看,根据《十二表法》针对监护人提起的双倍赔偿诉讼,他们是否个人承担连带责任,并且,即使其中一人已经支付了双倍数额,其他人是否仍需承担责任。 因为在同一财产的其他多个盗窃犯中,并不能因为已经向其中一人征收了罚金,其他人就得以免除处罚。
sed tutores propter admissam administrationem non tam inuito domino contrectare eam uidentur quam perfide agere: nemo denique dicet unum tutorem et duplum hac actione praestare et quasi specie condictionis aut ipsam rem aut eius aestimationem.
然而,监护人由于被准予管理,与其说是在违背所有者意愿的情况下接触该财产,不如说是其行为构成了背信。 因此,最后没有人会说,一个监护人既要通过该诉讼支付双倍数额,又要像通过某种返还请求一样,支付原物本身或其估价。
§26.7.55.2Non solum ergo gessisse tutelam is creditur, qui alii gerendam mandauit, sed et qui satis a contutore accepit rem saluam pupillo futuram eique permisit administrationem totius tutelae, nec potest se defendere constitutionibus, quae iubent ante conueniri eum qui gessit.
因此,不仅是那个委托他人执行监护的人被认为执行了监护,而且那个从共同监护人处接受了关于被监护人财产将安全无虞的担保,并许可其管理全部监护的人,也被认为执行了监护;他也不能利用那些规定应当先起诉实际管理人的宪令来为自己辩护。
§26.7.55.3Item in eo quod nemo gessit non utique eius periculum est, qui quaedam gessit, sed communiter omnium: exigi autem ab eo solo periculum ob alia quae non gessit non oportet, nisi si qua talia sunt, quae uel consummationem coeptorum ab eo desiderabant uel ita coniuncta fuerunt, ut separari non debuerunt.
同样,在无人管理的事项中,其风险并非必然仅由管理了部分事务的人承担,而是由所有人共同承担。 但是,不应当仅仅因为他未管理的其他事项而向他一人索要风险责任,除非存在某些此类事项,它们要么需要他来完成已开始的工作,要么由于它们紧密相连而不应被分开。
§26.7.55.4Quod autem dicitur desisse soluendo esse uel non esse contutores praestare debere, uideamus, qualem intellectum habet, id est utrum sufficit nihil deminutum esse de facultatibus contutoris, ex quo tempore datus est, sed eandem faciem patrimonii permansisse, an, etsi nihil post accidit, quod palam faciat deminutionem patrimonii, debet tamen contutor inquirere fortunas contutoris.
然而,关于“应当对共同监护人失去偿付能力或无偿付能力承担责任”的说法,让我们看看这具有何种含义:即,是否只要共同监护人的财产自其被指定之时起未发生任何减损,且其财产状况保持原样就足够了,还是说,即使此后未发生任何公开显明财产减损的事件,共同监护人仍须调查该共同监护人的财产状况。
sed hoc et ex personae qualitate et ex temporis intercapedine, quo testamentum factum est, usque ad mortem patris aliam aestimationem accipere debet: nam aperte prodigo uel cuius bona uenierunt (licet obreptum fuerit praetori, qui decreto eum dedit) permittere contutori administrationem non debet, et potuit aliquid pater eorum post testamentum factum accidens ignorasse aut, cum destinatum haberet mutare testamentum, id non fecisse.
但是,对此必须根据其人格品质以及从遗言作成至父亲去世之间的时间间隔,做出不同的评估。 因为,不应当允许一个显而易见的挥霍者或财产已被拍卖的人(即便通过法令指定他的裁判官受到了欺瞒)共同管理;而且,他们的父亲可能不知道在遗言作成之后发生的某些事情,或者,虽然他曾打算修改遗言,但未能付诸实施。

词汇与语法注释

  1. §26.7.55.prsoluendo non est — soluendo 是动词 soluere(支付、偿还)的动名词(或动形容词)的与格形式,与 non est 连用,构成表示“无偿付能力”或“破产”的法律惯用语。
  2. §26.7.55.1non tam inuito domino contrectare eam uidentur quam perfide agere — 此处对比了作为盗窃罪(furtum)核心要素的“违背所有者意愿对财产的接触或物理占有”(contrectare),与“背信”(perfide agere)。由于监护人已被授予管理权(admissa administratione),其不当行为被定性为违反诚实信用,而非纯粹的物理盗窃。
  3. §26.7.55.2rem saluam pupillo futuram — 表示所接受之担保(satis accipere)内容的对格不定式结构。等同于 rem saluam pupillo fore(或 futuram esse),意为“被监护人的财产将保持安全(或完好)”。futuram 的主语是 rem。
  4. §26.7.55.4licet obreptum fuerit praetori — 源自动词 obrepere(暗中接近、欺骗),此处以非人称被动语态 obreptum fuerit 配合与格 praetori 使用,意为“即便裁判官受到了欺瞒(或蒙蔽)”。连词 licet 引导让步从句(即便、虽然)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §26.7.55.pr-26.7.55.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:26.7.55.pr-26.7.55.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。